PL 183, col. 278

In die sancto Paschae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

sperans ab alio suscitari; ab eo utique qui triumphavit
mortis imperium in seipso. Inde est quod
caeteros quidem dicimus suscitatos, Christum resurrexisse,
qui solus virtute propria victor prodiit de
sepulcro: siquidem et in hoc vicit leo de tribu Juda,
Quantum poterit, immo quid non posse videbitur
vivens, et dicens Patri: Resurrexi, et adhuc sum
tecum [(Psal. CXXXVIII, 18)]
; qui tam potens exstitit
deputatus cum mortuis, sed inter mortuos liber?
8.
Nec vero resurrectionem distulit ultra tertiam
diem, ut propheta fidelis inveniatur, qui dixit: Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit
nos
[(Osee VI, 3)]
. Decet nimirum ut quemadmodum
caput praecessit, sequantur membra. In patibulo
sexta feria redemit hominem, ipsa die qua fecerat

hominem in initio: sequenti die sabbatizavit in
monumento, consummato opere quod susceperat;
tertia vero, quae prima dierum est, primitiae dormientium
apparuit mortis victor, novus homo. Ita
et nos, quicunque sequimur caput nostrum, tota die
hac qua plasmati et redempti sumus, non cessemus
agere poenitentiam, non cessemus tollere crucem
nostram, perseverantes in ea, sicut ipse perseveravit,
donec dicat Spiritus ut requiescamus a laboribus
nostris. Neminem audiamus, fratres, non carnem
et sanguinem, non spiritum quemlibet, descensum
a cruce suadentem. Persistamus in cruce,
moriamur in cruce; deponamur aliorum manibus,
non nostra levitate. Caput nostrum deposuere viri
justi; nos vero dignatione sua angeli sancti deponant,

ut consummata viriliter die crucis, secunda
quae post mortem est, quiescamus suaviter, dormiamus
feliciter in sepulcris, exspectantes beatam spem,
et adventum gloriae magni Dei, qui resuscitabit
corpora nostra tertia demum die, configurata corpori
claritatis suae. Fetent quatriduani, sicut de Lazaro
scribitur: Jam fetet, Domine; quatriduanus est
enim [(Joan. XI, 39)]
.
9.
Adinventio filiorum Adam quartam formavit
diem, quam a Domino non accepit. Propterea corrupti
sunt, et abominabiles facti sunt tanquam
jumenta quae in stercore suo putruerunt. Divinae
siquidem ordinationis est triduum quod praediximus,
in labore, in requie, in resurrectione. Non placent
haec filiis hominum, sed suam volunt praeferre diem

differentes poenitentiam, ut indulgeant voluptati.
Non est haec dies quam fecit Dominus: quatriduani
facti sunt, et jam fetent. Non novit hanc, quod de
Maria natum est, Sanctum: tertia resurrexit die,
ne videret corruptionem. Vicit itaque leo de tribu
Juda. Occisus est agnus. sed leo vicit. Leo rugiet.
quis non timebit? Leo, inquam, fortissimus bestiarum,
qui ad nullius pavebit occursum, scilicet Leo
de tribu Juda. Paveant qui abnegaverant, qui dixerunt: Non habemus regem nisi Caesarem
[(Joan.
XIX, 15)]
. Paveant qui dixerunt: Nolumus hunc
regnare super nos [(Luc. XIX, 14)]
. Redit siquidem
accepto regno, et malos male perdet. Vultis nossa
quia redit accepto regno? Data est mihi, inquit,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.