PL 183, col. 279

In die sancto Paschae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

omnis potestas in coelo et in terra
[(Matth. XXVIII, 18)]
.
Sed et Pater in psalmo: Postula a me, ait, et dabo
tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam
terminos terrae. Reges eos in virga ferrea, et tanquam
vas figuli confringes eos [(Psal. II, 8, 9)]
. Fortis siquidem
leo est, non crudelis: gravis tamen indignatio
ejus; et intolerabilis ira columbae. Sed pro suis leo
rugiet, non in suos. Paveant alieni: tribus Juda
magis exsultet.
10.
Gaudeant qui induri sunt confessione, quorum
omnia ossa dicunt: Domine, quis similis tibi? [(Psal.
XXXIV, 10.)] Leo de tribu Juda, radix David. Dicitur
enim David visu desiderabilis, vel manu fortis; et
idem ait: Ante te omne 896 desiderium meum [(Psal. XXXVII, 10)]
;
et: Fortitudinem meam ad te

custodiam [(Psal. LVIII, 10)]
. Radix inquit, David.
Non David radix ejus, sed ipse radix David, quia
portat, et non portatur. Merito, David sancte, filium
tuum vocas dominum tuum, quia non tu radicem
portas, sed radix te. Radix fortitudinis tuae et desiderii,
radix desiderabilis, radix fortis. Vicit leo de
tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere
septem signacula ejus. Apocalypsis verba sunt haec.
Discant qui non legerunt, recolant qui noverunt. Vidi,
inquit Joannes, in dextera sedentis super thronum,
librum signatum sigillis septem, et non erat qui
legeret, vel aperiret. Et ego, ait, flebam multum,
quod nemo aperire librum dignus inveniretur. Et unus
de senioribus dixit mihi: Ne fleveris; ecce vicit leo
de tribu Juda, radix David. Et vidi, et ecce in medio

throni Agnum stantem, tanquam occisum: et veniens
accepit librum de dextera sedentis in throno, et aperuit
librum: factaque est laetitia magna, et gratiarum
actio. Leonem Joannes audierat, et Agnum vidit.
Agnus occisus est, Agnus accepit librum, Agnus aperuit,
et apparuit Leo. Denique dignus est, aiunt seniores, Agnus qui occisus est, accipere fortitudinem [(Apoc. V, 12)]
.
Non mansuetudinem amittere, sed
accipere fortitudinem, ut et agnus maneat, et leo
sit. Plus dico, ut mihi videtur, idem etiam liber est
qui non poterat aperiri. Quis enim dignus inveniretur
aperire hunc librum? Indignum se profitetur et
ipse Baptista Joannes, quo inter natos mulierum
major nemo surrexit: Non sum, inquit, dignus solvere
corrigiam calceamenti ejus [(Marc. I, 7)]
. Venerat

enim ad nos calceata majestas, divinitas incarnata:
venerat Dei Sapientia, sed in libro clauso utique et
signato. Quod ligabat corrigia calceamenti, hoc
claudebant signacula libri.
11.
Sed quid dicimus super his septem? An forte
triplex animae virtus, ratio, memoria, et voluntas;
et quadrifaria corporis compositio, ex elementis
videlicet quatuor, in his septem est intelligenda, ut
nihil de veritate humanitatis defuisse noverimus
Salvatori? An magis humanitas ejus ipse est liber,
et quaerenda sunt signacula septem? Septem enim
quaedam arbitror inveniri, quibus maxime celabatur
in carne praesentia majestatis, ut non posset aperiri
liber, et sapientia quae latebat agnosci. Sunt autem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.