PL 183, col. 284

In die sancto Paschae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne · In tempore resurrectionis (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

post lamenta poenitentiae non ad carnales redit consolationes;
sed in fiduciam divinae miserationis excedit,
ingreditur novam quamdam devotionem et gaudium
in Spiritu sancto; nec tam compungitur
praeteritorum recordatione peccatorum, quam delectatur
memoria et inflammatur aeternorum desiderio
praemiorum: is plane est qui cum Christo resurgit,
qui Pascha celebrat, qui festinat in Galilaeam. Vos
ergo, charissimi, si consurrexistis cum Christo, quae
sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei
sedens; quae sursunt sunt sapite, non quae super
terram [(Coloss. III, 1, 2)] : ut quemadmodum Christus
resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et vos
in novitate vitae ambuletis [(Rom. VI, 4)] ; ut a saeculari
laetitia et consolatione mundi per compunctionem

et tristitiam, quae secundum Deum est, ad
devotionem sanctam, et spiritualem vos transire
gaudeatis exsultationem, ipso praestante, qui transivit
ex hoc mundo ad Patrem, et nos quoque trahere
post se, et in Galilaeam vocare dignatur, ut semetipsum
nobis ostendat, qui est super omnia Deus
benedictus in saecula, Amen.

diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum
qui datus est nobis [(Rom. V, 5)] .
2.
Porro fidei vitam, ut jam diximus, in charitate
constituit, qui fidem per dilectionem perhibuit operari.
Hinc ergo colligitur, recedente Spiritu fidem
mori: quoniam Spiritus est qui vivificat [(Joan. VI,
64)] . Denique, si sapere secundum carnem mors est [(Rom. VIII, 6)] ;
non dubium quin illi quos vivere
laetabamur, quandiu facta carnis spiritu mortificabant,
secundum carnem viventes plangendi sint
tanquam mortui. Unde et in eodem apostolo legis: Si,
inquit, secundum carnem vixeritis, moriemini; si
autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis [(ibid., 13)]
.
Vae tibi, quicunque es, canis reversus
ad vomitum, et sus lota in volutabro luti (II Petr.

II, 22)! Non ad eos tantum loquor qui corpore, sed
etiam eos qui corde redeunt in Aegyptum, saeculi
hujus oblectamenta sectantes, ac proinde fidei vitam,
quae est charitas, non habentes. Si quis 900 enim
diligit mundum, non est charitas Patris in eo [(I Joan.
II, 15)] . Quis magis mortuus eo, qui fovet ignem in
sinu, peccatum in conscientia; nec sentit, nec
expavescit, nec excutit?
3.
Ecce igitur Christus in sepulcro, fides mortua
est in animo. Quid faciemus ei? Quid fecerunt
sanctae mulieres, quae solae ex omnibus suis ampliori
tenebantur affectu? Emerunt aromata, ut venientes
ungerent Jesum. Nunquid ut suscitarent? Et nos
scimus, fratres, quia suscitare nostrum non est, sed
ungere nobis incumbit. Cur hoc? Nempe ne feteat

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.