PL 183, col. 285

In tempore resurrectionis (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

qui hujusmodi est ne sit caeteris odor mortis, ne
pereffluat, et penitus dissolvatur. Emant proinde
aromata sua tres mulieres, mens, lingua, manus.
De his enim, ut arbitror, Petrus mandatum accepit
tertio pascere gregem Domini [(Joan. XXI, 17)] . Pasce,
inquit, mente, pasce ore, pasce opere; pasce animi
oratione, verbi exhortatione, exempli exhibitione.
4.
Quaerat igitur meus aromata sua: ante omnia
compassionis affectum, dehinc rectitudinis zelum,
et inter haec discretionis spiritum non omittat.
Quoties enim peccantem videris fratrem, continuo
procedere debet compassionis affectus, tanquam
cognatus humanitati, quippe quem concipis ex teipso. Vos,
inquit Apostolus, qui spirituales estis,
instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, considerans

teipsum, ne et tu tenteris [(Galat. VI, 1)]
. Et cum exiret
Dominus bajulans sibi crucem, et plangerent super
eum, nondum quidem omnes tribus terrae, sed mulieres
paucae, conversus ad eas: Filiae, inquit, Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas
flete, et super filios vestros
[(Luc. XXIII, 28)]
. Ordinem
diligenter attende. Super vos, inquit, primo; deinde super filios vestros.
Temetipsum attende, ut alii
noveris compati, ut arguas in spiritu lenitatis. Teipsum
considera, ne et tu tenteris. Sed, quia exemplum
efficacius persuadet et altius imprimit animo, mitto
vos ad sanctum illum senem, qui cum audisset
peccasse unum ex fratribus, amarissime flebat,
inquiens: « Ille hodie, et ego cras ( In Vitis Patrum ). »
Qui sic flebat super se, putas quia non compassus

sit fratri? Hic itaque compassionis affectus multis
quidem prodest, quia animus liberalis contristare,
quem pro se viderit anxium, erubescit.
5.
Sed quid agimus, quod nonnulli dura cervice
et atrita sunt fronte, ut quo magis eis compatimur,
tanto magis nostra et compassione et patientia
abutantur? Nonne sicut compatiebamur fratri, ita
ipsi justitiae compatiendum est, quam videmus tam
impudenter abjici, tam imprudenter provocari? Scio
quia, si qua in nobis est charitas, contemptum hunc
Dei ferre aequanimiter non possumus. Hic est zelus
justitiae, quo adversus deliquentes accendimur,
tanquam pietate ducti erga eam, quam contemni
videmus, justitiam Dei. Verumtamen oportet ut

priora sibi vindicet compassionis affectus. Alioquin
in spiritu vehementi conterimus naves Tharsis,
conterimus quassatum calamum, exstinguimus linum
fumigans.
6.
Sed, cum uterque aderit, videlicet et compassionis
affectus, et zelus justitiae; necesse est ut adsit
spiritus discretionis, ne forte, cum oporteat hunc
exhiberi, ille procedat, et indiscretio ipsa confundat
universa. Habeat itaque mens nostra tertium, scilicet
spiritum discretionis, ut miscens apte temporibus
tempora, opportune aemulari et nihilominus ignoscere
sciat. Samaritanus sit, custodiens et observans
quando oleum misericordiae, quando vinum
fervoris exhibeat. Et ne forte meum putetis inventum,
prophetam audite in Psalmo, haec eadem et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.