PL 183, col. 286

In tempore resurrectionis (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

eodem ordine postulantem: Bonitatem, inquit, et
disciplinam, et scientiam doce me [(Psal. CXVIII, 66)]
.
7.
Sed unde haec nobis? Neque enim talia profert
virtutum germina terra cordis nostri, sed magis
spinas et tribulos germinat nobis. Emere ergo oportet.
A quo autem emenda sunt? Ab eo utique qui
ait: Venite, emite absque argento et absque ulla
commutatione 901 vinum et lac [(Isa. LV, 1)]
. Non
ignoratis quid lactis dulcedo, quid vini designet austeritas.
Quid est autem emere sine argento et sine
commutatione? Non talis est emptio apud amatores
hujus saeculi; sed apud auctorem saeculi alia esse
non potest. Propheta enim dixit Domino: Deus meus
es tu, quoniam bonorum meorum non eges [(Psal.
XV, 2)]
. Quam igitur commutationem ei dabit homo

pro gratia sua, qui nullius eget, et cujus sunt universa?
Gratia gratis datur: etiam cum emitur,
gratis emitur; quia quod datur pro ea, nobis melius
retinetur.
8.
Tria ergo aromata mentis nummo propriae voluntatis
emenda sunt. Quam quidem dimittentes nihil
amittimus, etiam et lucramur plurimum, commutantes
illam in melius, ut communis fiat quae propria fuit.
Porro communis voluntas charitas est. Emimus ergo
absque commutatione, recipientes quod non habuimus,
et quod habuimus, melius retinentes. Quando vero
compatietur fratri, qui in propria voluntate nescit
compati nisi sibi? aut quando amans seipsum diliget
justitiam, et odio habebit iniquitatem? Simulare
quidem potest ante oculos hominum, etiam et semetipsum

seducere, ut, cum privato amore vel odio
ducitur, compassionis affectum, aut zelum putet
esse justitiae. Verum facile est nosse quam sint
aliena a propria voluntate, quae propria sunt charitatis,
cui illa recta fronte contrariam se constituit.
Nam charitas benigna est, charitas super iniquitate
non gaudet [(I Cor. XIII, 4, 6)] . Jam de spiritu
discretionis scimus, quia nihil sic illum exstinguit
quomodo voluntas propria, subvertens corda hominum,
et rationis oculos claudens. Emenda proinde
sunt tria mentis aromata, affectus compassionis,
rectitudinis zelus, et spiritus discretionis, nummo,
ut dictum est, propriae voluntatis.
9.
Linguae quoque aromata tria nihilominus sunt:

modestia in increpando, copia in exhortando, efficacia
in persuadendo. Vis habere haec aromata? Eme
illa a Domino Deo tuo. Eme, inquam, et sicut
priora, sine ulla commutatione: ut aliquid recipias,
perdas nihil. Eme a Domino moderatam correptionem,
quia omnino magnum quoddam bonum et datum
optimum est, et quod habeant pauci. Linguam
enim, ut ait beatus Jacobus, nemo domare potest [(Jac. III, 8)]
.
Videas multos, sincera licet intentione
et benigno accedant animo, leviter dicere quod
graviter audiatur. Volat irrevocabile verbum [(HOR.
Epist. I, XVIII, 71)] ; et quod sanare debuerat, quia
mordacius forte videtur, exasperat et exulcerat magis:
quando negligentiae additur impudentia, etiam et impatientia
cumulatur; ut qui in sordibus erat, sordescat

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.