PL 183, col. 287
In tempore resurrectionis (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
adhuc, declinans in verba malitiae ad excusandas excusationes
in peccatis, ac more phrenetici non solum
repellens, sed et mordere tentans medici manum. Multis
quoque non suppetit verborum copia, sed prae sermonis
inopia linguam suam palato adhaerescere sentiunt:
quod et ipsum interdum solet audientibus obesse
non parum. Aliis vero ad manum est abundantia
multa sermonis; sed quae dicunt, minus sapiunt,
minus acceptantur: et, quia gratiam non habent,
minus efficacia sunt quae loquuntur. Vides ergo
quam necesse sit emere ab eo a quo omne bonum
est, a quo omnis scientia, modestiam in increpando,
copiam in exhortando, efficaciam in persuadendo.
10.
Proinde eme ista nummo confessionis, ut
prius peccata tua confitearis, quam ad expurganda
accedas aliena. Magnum prorsus et mirabile sacramentum
animae suscitatio est: vide ne ad illud immundus
accedas. Quod si forte non potes innocens,
imo quia non potes; lava inter innocentes manus tuas,
antequam circumdes monumentum Domini. Omnia
siquidem in confessione lavantur. Et haec ablutio in
quamdam innocentiam tibi deputabitur, ut inter
innocentes assistas. Ad altaris officium nemo accedit
in veste communi; sed quisquis accessurus est, albis
induitur. Et tu ergo, cum ad Domini monumentum
properas, lavare, dealbare, induere vestimentis gloriae,
ut dicatur tibi: Confessionem et decorem induisti [(Psal. CIII, 1)]
.
Quia ubi confessio, ibi in
conspectu Domini pulchritudo est. 902 Haec pro
eo dicta sunt, ut aromata linguae, moderata increpatio,
copiosa exhortatio, efficax persuasio nummo
confessionis emantur.
11.
Verumtamen legimus [(Apud GREGOR. MAGNUM
in Pastorali )] , et quotidianis etiam experimentis
didicimus, cujus vita despicitur restat ut praedicatio
contemnatur. Paret ergo et manus aromata sua,
ne subsannet nos Sapiens tanquam pigrum illum
cui labor sit manum ad os porrigere [(Prov. XIX, 24)] ;
ne possit dicere is quem arguis: Tu, qui alium doces,
teipsum non doces [(Rom. II, 21)]
. Alligas enim
onera gravia et importabilia, et imponis ea in humeros
hominum, digito tuo nolens ea movere [(Matth.
XXIII, 4)] . Dico vobis: Sermo quidem vivus et efficax
exemplum est operis, facile persuadens quod
intendimus, dum factibile probat esse quod suademus.
Pro hujusmodi habeat necesse est etiam manus
aromata sua, continentiam in carne, misericordiam
in fratre, patientiam in pietate. Unde Apostolus
ait: Sobrie, et juste, et pie vivamus [(Tit. II, 12)]
.
Haec enim tria sunt conversationi nostrae maxime
necessaria; quoniam primum debemus nobis, secundum
proximo, tertium Deo. Nam qui fornicatur,
in corpus suum peccat, magno illud privans honore,
et pavendo addicens pudendoque dedecori, tollens
membrum Christi, et faciens membrum meretricis.
Ego autem non ab ea tantum, quae tam abominabilis
est, sed ab omni voluptate carnis continendum dico.
Ante omnia igitur perfectam hanc continentiam