PL 183, col. 288
In tempore resurrectionis (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
quaere, quam debes tibi ipsi: nemo enim tibi propinquior
est. Dehinc adde misericordiam quam
debes proximo, quia cum eo salvandus es: deinde
etiam patientiam quam debes Deo, quia ab eo salvandus
es. Omnes enim qui pie volunt vivere in Christo,
persecutionem patientur [(II Tim. III, 12)]
; et: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum
coelorum
[(Act. XIV, 21)]
. Vide ergo ne per impatientiam
pereas, sed universa pro eo sustine qui prior
majora pro te sustinuit, et apud quem infructuosa
patientia non erit, sicut ait Propheta: Patientia
pauperum non peribit in finem [(Psal. IX, 19)]
.
12.
Porro haec manus aromata nummo subjectionis
emuntur. Haec est enim quae dirigit gressus nostros,
et sanctae conversationis gratiam promeretur.
Nam, si contraria lex inventa est in membris nostris
per inobedientiam, quis nesciat per obedientiam continentiam
dari? Ipsa quoque est quae misericordiam
ordinare novit, ipsa quae patientiam et docet et donat.
Cum his igitur aromatibus accede ad eum in
quo fides mortua est. Verum, si consideremus quam
magnum sit ad nos suscitare eum qui hujusmodi est,
quam difficile sit vel accedere ad cor ejus, quod lapidea
quaedam obstinatio et impudentia clausit, puto
quod dicere habeamus et nos: Quis revolvet nobis
lapidem ab ostio monumenti? Attamen, dum sic trepidi
veremur accedere, cunctantes ad tam grande miraculum;
fit nonnunquam ut solita pietate praeparationem
cordis nostri audiat auris divina, et ad vocem
virtutis ejus resurgat qui erat mortuus. Et ecce
angelus Domini, hilaritas quaedam in vultu illius,
tanquam in ostio monumenti nobis apparet, et fulgor
quidam index resurrectionis, ut aperte videatur facies
ejus immutata, accessum praebens nobis ad cor suum,
imo et advocans, ipsumque obstinationis suae revolvens
lapidem, et sedens super eum: ita ut suscitata
fide ipsa, etiam linteamina, quibus obvoluta fuerat,
ipse demonstret. Dumque omnia quae in corde suo
prius actitabantur aperit, et confitetur quomodo seipsum
sepelierat intus, ipsam tepiditatem et negligentiam
suam prodens: Venite, inquit, et videte locum
ubi positus erat Dominus [(Matth. XXVIII, 6)]
.
SERMO III. De mersione Naaman septies in Jordane, deque mundatione septemplicis leprae; et de septem apparitionibus Domini resurgentis, quibus septem dona Spiritus sancti designantur.
1.
Sicut in corporum medicina prius purgationes
adhibentur, deinde refectiones, ut scilicet prius 903
exinaniatur corpus ab humoribus noxiis,
dehinc cibis sanioribus foveatur: sic medicus animarum
Dominus Christus, cujus tota dispensatio,
quam exhibuit in carne, medicina salutis est; ante
passionem suam septem dedit purgationes, post resurrectionem
suam totidem cibos salubres pariter
et suaves. Eliseus noster Naamam leprosum septies
in Jordane mergi praecepit [(IV Reg. V, 10)] , qui interpretatur descensus.
In descensu namque Domini
nostri Jesu Christi, id est in humilitate conversationis