PL 183, col. 290
In tempore resurrectionis (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
praeter propriam voluntatem? Cesset voluntas propria,
et infernus, non erit. In quem enim ignis ille
desaeviet, nisi in propriam voluntatem? Etiam nunc,
cum frigus aut famem aut aliquid tale patimur,
quid laeditur nisi propria voluntas? Quod si voluntarie
sustinemus, ipsa jam voluntas communis est;
sed infirmitas quaedam et velut pruritus voluntatis
adhuc de proprio est, et in illo omnes poenas sustinemus,
donec penitus consumatur. Nam voluntas
illa proprie dicitur, cui assentimur, et cui se liberum
inclinat arbitrium. 904 Haec autem desideria et
concupiscentiae, quae invitos tenent, non voluntas,
sed corruptio voluntatis est. Porro voluntas propria
quo furore Dominum majestatis impugnet, audiant
et timeant servi propriae voluntatis. Primo namque
seipsam et subtrahit et subducit ejus dominatui,
cui tanquam auctori servire jure debuerat, dum efficitur
sua. Sed nunquid contenta erit hac injuria?
Nequaquam: addit adhuc et quod in se est, omnia
quoque quae Dei sunt, tollit, et diripit. Quem enim
modum sibi ponit humana cupiditas? Nonne qui per
usuram acquirit pecuniam modicam, similiter mundum
lucrari conaretur universum, si non deesset
possibilitas, si suppeteret voluntati facultas? Dico
fiducialiter: nemini, qui sit in propria voluntate,
posset universus mundus sufficere. Sed utinam vel
rebus istis esset contenta, ne in ipsum, horribile
dictu, desaeviret auctorem! Nunc autem et ipsum,
quantum in ipsa est, Deum perimit voluntas propria.
Omnino enim vellet Deum peccata sua aut vindicare
non posse, aut nolle, aut ea nescire. Vult ergo eum
non esse Deum, quae, quantum in ipsa est, vult eum
aut impotentem, aut injustum esse, aut insipientem.
Crudelis plane et omnino exsecranda malitia, quae
Dei potentiam, justitiam, sapientiam perire desiderat.
Haec est crudelis bestia, fera pessima, rapacissima
lupa, et leaena saevissima. Haec est immundissima
lepra animi, propter quam in Jordane mergi oporteat,
et imitari eum qui non venit facere voluntatem
suam: unde et in passione: Non mea, inquit, voluntas,
sed tua fiat [(Luc. XXII, 42)]
.
4.
Lepra vero proprii consilii eo perniciosior est,
quo magis occulta; et quanto plus abundat, tanto
sibi quisque sanior esse videtur. Haec illorum est,
qui zelum Dei habent, sed non secundum scientiam,
sequentes errorem suum, et obstinati in eo, ita ut
nullis velint consiliis acquiescere. Hi sunt unitatis
divisores, inimici pacis charitatis expertes, vanitate
tumentes, placentes sibi, et magni in oculis suis,
ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere.
Et quae major superbia, quam ut unus homo
toti congregationi judicium suum praeferat, tanquam
ipse solus habeat Spiritum Dei? Idololatriae scelus est
non acquiescere, et quasi peccatum ariolandi repugnare [(I Reg. XV, 23)]
.
Eant nunc qui se faciunt religiosiores
aliis, qui non sunt sicut caeteri hominum.
Ecce arioli et idololatrae facti sunt, si tamen vel ei
qui dixit hoc, plus quam sibi judicant esse credendum.
Neque huic dissonat Veritatis sermo, quem