PL 183, col. 291

In tempore resurrectionis (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

dixit: Si ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus
et publicanus [(Matth. XVIII, 17)]
. Sed ubi poterit
haec lepra mundari, nisi in Jordane? Ibi mergere, quicunque
hujusmodi es, et attende quid fecerit magni
consilii angelus, quomodo consilium suum postposuerit
consilio, vel magis voluntati mulieris unius: beatam
Virginem loquor; et fabri pauperis; ipse est Joseph.
Inventus enim in medio doctorum, audiens eos et
interrogans, quodammodo increpatus a Matre est: Fili, quid fecisti nobis sic?
At ille: Quid erat, inquit, quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his
quae Patris mei sunt, oportet me esse? At illi non intellexerunt
verbum.
Et quid fecit Verbum? Non capiebatur
in se: descendit, ita ut esset etiam subditus
illis [(Luc. II, 46-51)]
. Quis jam non erubescat obstinatus

esse in consilio suo, quando suum Sapientia
ipsa deseruit? Sic mutavit consilium suum, ut quod
jam tunc coeperat, ex tunc usque ad tricesimum aetatis
suae anuum prorsus dimiserit. Nihil enim ab hoc
duodecimo anno de ejus doctrina vel operibus invenis
usque ad annos triginta.
5.
Sed forte quaerendum ab ipso est quomodo
voluntatem suam consiliumve reliquerit. O Domine,
voluntas, de qua dixisti ut non fieret, si bona non
erat, quomodo tua erat? si bona erat, quare derelicta
est? Sic et consilium si non bonum, quomodo
tuum? si bonum, quomodo relinquendum? Et bona
erant, et ejus erant: neque minus tamen relinquenda,
ob hoc videlicet ut fierent meliora. Neque

enim oportebat 905 propria praejudicare communibus.
Erat ergo voluntas Christi, et bona erat, quae
dicebat: Si fieri potest, transeat a me calix iste [(Matth. XXVI, 59)]
.
Sed ea de qua dicebat: Fiat voluntas
tua [(Luc. XXII, 42)]
, melior erat; quia communis
non solum Patris, sed et Christi ipsius (oblatus
est enim, quia ipse voluit), et nostra. Nisi enim
granum frumenti cadens in terram mortuum esset,
ipsum solum maneret; mortuum vero multum fructum
attulit. Atque haec voluntas Patris erat, ut
videlicet haberet quos adoptaret in filios; Christi
erat, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus;
nostra erat, quia pro nobis faciebat ut redimeremur.
De consilio idem dicimus. Christi enim erat, et bonum
erat consilium illud quod ait: Quia in his quae
Patris mei sunt, oportet me esse. Sed quia illi non

intellexerunt, mutavit illud consilium, ut nos mundaret

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.