PL 183, col. 378
In natali S. Benedicti (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro: propterea
vallem magis elige ad ambulandum, vallem elige ad
plantandum. Neque enim vel in serendis arboribus
montana solemus eligere, quod frequenter arida sint
et petrosa. In vallibus pinguedo est: ibi proficiunt
plantae, ibi plena spica, ibi centesimus oritur fructus,
juxta illud, Et valles abundabunt frumento [(Psal.
LXIV, 14)]
. Audis quia ubique vallis laudatur, ubique
humilitas praedicatur. Ibi ergo plantare, ubi decursus
aquarum; quia ibi copia gratiae spiritualis; et aquae
quae super coelos sunt, laudant nomen Domini, id
est, coelestes benedictiones faciunt ut laudetur.
Stemus in hac, charissimi, et plantati stemus, ut
non arescamus. Non moveamur quocunque flatu,
sicut scriptum est: Si spiritus habentis potestatem
super te irruerit, locum tuum ne deseras [(Eccle. X, 4)]
.
Nulla enim tentatio vobis praevalebit, si non in magnis
et in mirabilibus super vos ambuletis, sed permaneatis
radicibus firmis in humilitate radicati atque
fundati. Sic plantatus secus decursus aquarum
sanctus iste confessor Domini, fructum suum dedit
in tempore suo.
5.
Sunt enim qui fructum non faciunt: sunt qui faciunt,
sed non suum: sunt qui faciunt suum, sed
non in tempore suo. Sunt, inquam, arbores infructuosae,
ut quercus et ulmus, et silvestres aliae arbores;
sed hujusmodi nemo plantat in horto suo,
quia non faciunt fructum: et si quem faciunt, non
humano esui aptus est, sed porcino. Tales sunt filii
hujus saeculi, agentes in comessationibus et ebrietatibus,
in crapula et voracitate, in cubilibus et impudicitiis.
Haec namque porcorum cibus sunt, quos
Judaeus verus prohibetur comedere [(Deut. XIV, 8)] ,
Christianus scilicet, qui his non debet adhaerere.
Sicut enim caro porcina cum comeditur, nostrae
adhaeret carni, ut jam sit una caro; sic transgressor
praecepti Dominici spurcos sibi sociat spiritus, et
adhaerendo eis unus cum eis efficitur daemon. Nam
et idcirco in sacrificiis prohibetur animal illud
offerri, quod spurcos spiritus immundosque designet;
qui relicta omni munditia, solis sibi in spurcitiis
complacentes, vitiorum et criminum semper coeno
delectantur involvi. Unde et in Evangelio, legio illa
maledicta, dum ejiceretur ab homine, tanquam
simile sibi animal porcos postulat, nec negantur [(Marc. V, 1-13)] .
His fructum ferunt arbores infructuosae,
ad quarum radices securis posita jam videtur.
6.
Arbores autem quae fructum faciunt, sed non
suum, hypocritae sunt, cum Simone Cyrenaeo crucem
portantes non suam: qui religiosa intentione
carentes, angariantur; et quae non amant, amore
gloriae quam desiderant, facere compelluntur. Jam
in eo quod dicitur, in tempore suo [(Psal. I, 3)]
, arguuntur
quidam ante tempus fructificare volentes.
Nonne enim et arboribus nostris, citius quam oporteat