PL 183, col. 379
In natali S. Benedicti (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
pullulantibus, timemus omnino floribus intempestivis?
Sic sunt aliqui, quorun fructus, quia nimis
propere, minus prospere oriuntur. Hi sunt, qui in
initio conversionis, suae aliis fructificare continuo
velle praesumunt, contra legis decreta arare in primogenito
bovis, et ovis primogenita tondere festinantes.
Vultis nosse quam sollicite id vitaverit
sanctus iste magister noster? Et hunc ramum vobis
oppono; quoniam tribus annis soli Deo notus, hominibus 969
mansit incognitus. Fructum quidem
multum tulit, ipsi cernitis; sed in tempore suo. Neque
enim credebat tempus esse fructificandi, quando
tanta carnis tentatione gravatus est, ut pene eederet,
pene discederet. Ego enim nec istum quidem ramum
praeteribo, quoniam etsi hirsutus quodam modo spinarum
aculeis, quibus seipsum Domini Benedictus
injecit; tamen utilis est omnino: utilis jumento
Domini propter foveas tentationum, ne in eas incidat
consentiendo, sed magis resistat, et viriliter agat,
sustineatque Dominum ne desperet. Hic ergo fige
pedem, Christi jumentum, et disce quantumcunque
acerba tentatio saeviat, non cedere, nec credere
propterea derelictum te esse a Domino, sed memineris
scriptum esse: Invoca me in die tribulationis,
eruam te et honorificabis me [(Psal. XLIX, 15)]
.
7.
Ergo, ut dicere coeperam, non credebat beatus
Benedictus tunc esse fructificandi tempus, quando
adhuc tantis tentationibus urgebatur; sed venit
tempus, et in tempore suo fructum dedit. De fructu
ejus sunt illa tria quae superius tetigi: sanctitas
ejus, justitia ejus, pietas ejus. Sanctitatem miracula
probant, doctrina pietatem, vita justitiam. Vides, o
jumentum Christi, ramos foliis virentes, vernantes,
floribus, onustos fructu. Super istos innitere, ut
gressus rectos facias pedibus tuis. Sed quomodo tibi
appono ejus miracula? nunquid ut miracula facere
velis? Nequaquam, sed ut miraculis ejus innitaris:
videlicet ut confidas et gaudeas quod sub tali positus
es pastore, quod tantum meruisti habere patronum.
Omnino enim valde potens est in coelis, qui tam potens
exstitit in terris: secundum magnitudinem gratiae,
magnitudine gloriae exaltatus. Nam et juxta radicum
quantitatem rami prodire noscuntur: et quot radicibus
arbor innititur, tot ramis, sicut aiunt, decoratur.
Sic ergo, licet non habeamus nostra, consolatio
magna nobis esse debent patroni nostri miracula.
Doctrina vero instruit nos, et dirigit gressus
nostros in viam pacis. Porro vitae justitia omnino
roborat et animat nos; ut tanto magis accendamur
ad agenda quae docuit, quanto certi sumus eum non
alia docuisse quam fecerit. Sermo quidem vivus et
efficax, exemplum operis est, plurimum faciens
suadibile quod dicitur, dum monstrat factibile quod
suadetur.
8.
In hunc ergo modum sanctitas confortat, pietas
informat, justitia confirmat. Quantae enim pietatis
fuit, quod non solum praesentibus profuit, sed etiam
pro futuris sollicitus fuit? Non solum his qui tunc
erant, fructum tulit haec arbor, sed usque hodie