PL 183, col. 385

In annuntiatione B. V. Mariae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

sed nequaquam ingredietur, donec ei veritas
confessionis occurrat. Peccavi Domino, ait ipse
David ad Nathan prophetam, cum de adulterio et
homicidio argueretur. Et transtulit Dominus peccatum
tuum a te, ait propheta [(II Reg. XII, 13)] . Nimirum
misericordia et veritas obviaverunt sibi. Et
hoc quidem, ut declines a malo. Jam vero ut facias
bonum, in tympano et choro tibi psallendum est, ut
ipsa mortificatio carnis tuae, et poenitentiae fructus
ac justitiae opera in unitate et concordia fiant
(quoniam unitas spiritus, vinculum est perfectionis);
neque ad dexteram, neque ad sinistram declinaveris.
Sunt enim quorum dextera est dextera
iniquitatis. Pharisaeus ille, cujus supra meminimus,
non erat sicut caeteri hominum [(Luc. XVIII, 11)] ;

sed ipse sibi, ut diximus, testimonium perhibuit,
sed non verum. Sane quisquis ille est, in quo misericordia
et veritas obviaverunt sibi, justitia et pax
osculatae sunt, secure glorietur; sed glorietur in
eo qui sibi testimonium perhibet, in spiritu utique
veritatis.
6.
Ut inhabitet gloria in terra nostra, misericordia
et veritas obviaverunt sibi, justitia et pax osculatae
sunt. Si gloria Patris Filius sapiens, cum sit Sapientia
ipsa sapientior nemo; liquet profecto gloriam
Patris Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam
esse. Quia ergo multifarie, multisque modis de eo
praedictum fuerat in prophetis [(Hebr. I, 1)] , quod in
terris videndus esset, et inter homines conversaturus;
quonam modo id factum sit, et impletis quae

de eo per os omnium prophetarum praedicta fuerant,
habitaverit gloria in terra nostra, Psalmista indicat
his verbis, ac si manifestius dicat: Ut verbum caro
fieret et habitaret in nobis, misericordia et veritas
obviaverunt sibi, justitia et pax osculatae sunt. Magnum
sacramentum, fratres, et diligentius perscrutandum,
nisi et intellectus mysterio, et ipsi quoque
intellectui verba deessent. Dico tamen utcunque
modicum id quod sentio, si forte vel occasionem
dedisse videar sapienti. Videre mihi videor, dilectissimi,
quatuor virtutibus his amictum primum hominem
ab ipso suae creationis exordio, et, ut propheta
meminit, vestimento salutis indutum [(Isai.
LXI, 10)] . Est enim in his quatuor salutis integritas,

nec sine his omnibus potest constare salus; praesertim
cum nec possent esse virtutes, si ab invicem
separentur. Acceperat ergo homo misericordiam,
custodem scilicet atque pedisequam, ut ipsa praeveniret,
ipsa et sequeretur eum, ipsa quoque protegeret
et conservaret ubique. Vides qualem nutritium
contulit parvulo suo Deus, qualem dedit pedisequam
homini recens orto. Sed erat illi necessarius etiam
eruditor, tanquam ingenuae et rationabili creaturae,
ut non sicut jumentum aliquod custodiretur, sed
tanquam parvulus educaretur. Cui sane magisterio
nemo poterat aptior inveniri, quam veritas ipsa,
quae eum in agnitionem summae perduceret aliquando
Veritatis. Interim vero ne sapiens inveniretur ut
malum faceret, essetque peccatum ei tanquam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.