PL 183, col. 386
In annuntiatione B. V. Mariae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
scienti bonum, et minime facienti, justitiam quoque,
qua regeretur, accepit. Adhuc autem et pacem,
qua foveretur et delectaretur, addidit manus benignissima
Creatoris: pacem utique duplicem, ut nec
intus pugnae, nec foris timores, id est nec caro concupisceret
adversus spiritum, nec esset ei creatura
ulla formidini. Nam et bestiis omnibus libere imposuit
nomina, et serpens ipse, quod violentia
non praesumpsit, fraude magis eum aggressus est.
Quid huic deerat, quem misericordia 974 custodiebat,
docebat veritas, regebat justitia, pax
fovebat?
7.
Sed heu! homo iste, ad multam perniciem et
insipientiam sibi, descendit de Jerusalem in Jericho:
siquidem incidit in latrones, a quibus et ante omnia
legitur despoliatus [(Luc. X, 30)] . Annon despoliatus,
qui Domino veniente nudum se esse conqueritur?
Nec vero poterat revestiri, vel ablata sibi recipere
vestimenta, nisi Christus amitteret sua. Sicut enim
vivificari in anima nisi interveniente corporali
morte Christi non potuit, ita nec revestiri sine ejus
despoliatione. Et vide, si non propter has quatuor
partes vestimenti, quod amiserat primus et vetus
homo, in totidem quoque divisa sunt secundi et novi
hominis vestimenta. An forte quaeris et tunicam inconsutilem,
quae non dividitur, sed sorte provenit?
Ego divinam arbitror esse imaginem, quae nimirum
non assuta, sed insita atque ipsi impressa naturae,
dividi scindique non potest. Ad imaginem nempe et
similitudinem Dei factus est homo, in imagine arbitrii
libertatem, virtutes habens in similitudine. Et
similitudo quidem periit, verumtamen in imagine
pertransit homo. Imago siquidem in gehenna ipsa
uri poterit, non exuri; ardere, sed non deleri. Haec
ergo non scinditur, sed sorte provenit. Et quocunque
perveniat anima, simul et ipsa ibi erit. Nam
similitudo non sic; sed aut manet in bono, aut, si
peccaverit anima, mutatur miserabiliter, jumentis
insipientibus similata.
8.
Sed quia spoliatum virtutibus quatuor hominem
diximus, quonam modo singulis sit spoliatus,
congruum est ut dicamus. Perdidit homo justitiam,
cum Eva serpentis, Adam mulieris voci obedivit
potius quam divinae. Erat tamen residuum aliquid,
quod apprehendere possent, idque Dominus suo illo
scrutinio innuebat; sed abjecerunt etiam illud, conversi
in verba malitiae, ad excusandas excusationes
in peccatis. Prior enim justitiae portio non peccare,
secunda per poenitentiam damnare peccatum. Perdidit
et misericordiam, cum sic exarsit Eva in concupiscentia
sua, ut nec sibi, nec vito, nec filiis parceret
nascituris, simul omnes terribili maledicto et
necessitati mortis addicens. Adam quoque indignationi
divinae mulierem, pro qua peccaverat, objecit,
quasi post tergum ejus volens declinare sagittam. Vidit enim mulier lignum quod esset pulchrum visu,
et ad vescendum suave,
et a serpente audierat tanquam
deos se futuros. Funiculus triplex difficile rumpitur,
curiositatis, voluptatis, et vanitatis. Haec sola