PL 183, col. 388
In annuntiatione B. V. Mariae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
zelo indignationis. Factumque est ut legimus in Propheta: Domine, in coelo misericordia tua, et veritas
tua usque ad nubes
[(Psal. XXXV, 6)]
. Medius autem
Pater luminum residebat, et utraque pro parte sua
utilius quod habebat loquebatur. Quis putas illi colloquio
meruit interesse, et indicabit nobis? quis
audivit, et enarrabit? Forte inenarrabilia sunt, et
non licet homini loqui. Summa tamen controversiae
totius haec fuisse videtur. Eget miseratione creatura
rationalis, ait Misericordia, quoniam misera facta
est, et miserabilis valde. Venit tempus miserendi
ejus, quia jam praeteriit tempus. Econtra Veritas:
Oportet, inquit, impleri sermonem quem locutus es,
Domine. Totus moriatur Adam necesse est cum omnibus
qui in eo erant, qua die vetitum pomum in
praevaricatione gustavit. Utquid ergo, ait Misericordia,
utquid me genuisti pater citius perituram? Scit
enim Veritas ipsa quoniam misericordia tua periit,
et nulla est, si non aliquando miserearis. Similiter
autem e contrario et illa loquebatur: Quis enim
nesciat quod si praedictam sibi praevaricator sententiam
mortis evaserit, periit, nec permanebit jam in
aeternum veritas tua, Domine?
11.
Ecce vero unus de cherubin [ additur alias,
id est magni consilii Angelus] ad regem Salomonem
suggerit esse mittendas; quoniam Filio, inquit, datum
est omne judicium [(Joan. V, 22)] . Et in ejus ergo
conspectu Misericordia et Veritas obviaverunt sibi,
eadem quae supra meminimus verba querimoniae
repetentes. Fateor, ait Veritas, zelum bonum Misericordia
habet, sed utinam secundum scientiam.
Nunc autem quid praevaricatori potius quam sorori
judicat esse parcendum? At tu, inquit Misericordia,
neutri parcis, sed tanta indignatione saevis in praevaricatorem,
ut involvas pariter et sororem. Quid mali
merui? Si quid habes adversum me, dicito mihi: sin
autem, quid me persequeris? Grandis controversia,
fratres, et intricata nimium disceptatio. Quis non
illic diceret: Bonum nobis erat si natus non fuisset
homo iste? Sic erat, dilectissimi, omnino sic erat:
non videbatur quomodo simul possent erga hominem
Misericordia et Veritas conservari. Cumque
adjiceret Veritas in ipsum quoque Judicem partis suae
injuriam retorqueri [ alias, merita retorquere], dicens
cavendum omnino ne fieret irritum verbum
Patris, ne sermo vivus et efficax qualibet occasione
evacuaretur: Parcite, quaeso, ait Pax, parcite verbis
hujusmodi. Non nos talis altercatio decet: virtutum
est inhonesta contentio.
12.
Porro Judex inclinans se, digito scribebat in
terra. Erant autem verba Scripturae, quae Pax ipsa
legit in auribus omnium (ea siquidem propius assidebat):
Haec dicit, Perii, si Adam non moriatur; et
haec dicit: 976 Perii, nisi misericordiam consequatur.
Fiat mors bona, et habet utraque quod petit.
Obstupuere omnes in verbo sapientiae et forma compositionis
pariter atque judicii: siquidem manifestum
fuit nullam eis querimoniae occasionem relinqui;
siquidem fieri posset quod utraque petebat, ut et