PL 183, col. 389

In annuntiatione B. V. Mariae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

moreretur, et misericordiam consequeretur. Sed id
quomodo fiet, inquiunt? Mors crudelissima, et amarissima
est, mors terribilis, et ipso horrenda auditu.
Bona fieri quanam ratione poterit? At ille: Mors,
inquit, peccatorum pessima, sed pretiosa fieri potest
mors sanctorum. Annon pretiosa erit, si fuerit
janua vitae, porta gloriae? Pretiosa, inquiunt. Sed
quomodo fiet istud? Fieri, ait, potest, si ex charitate
moriatur quis, utique qui nihil debeat morti.
Neque enim detinere poterit mors innoxium, sed
forabitur, ut scriptum est, maxilla Leviathan (Job
XL, 19), et destruetur paries medius, solveturque
chaos magnum, quod inter mortem vitamque firmatum
est. Nimirum charitas fortis ut mors, imo et
fortior morte, si fortis illius intraverit atrium, alligabit

eum, et diripiet utique vasa ejus, sed et ipso
transitu suo ponet profundum maris viam, ut transeant
liberati.
13.
Bonus visus est sermo, utpote fidelis, et omni
acceptione dignus. Sed ubi poterit ille innocens
inveniri, qui mori velit non ex debito, sed ex voluntate;
non ex malo merito, sed ex beneplacito suo?
Circuit Veritas orbem terrae; et nemo mundus a
sorde, nec infans, cujus est unius diei vita super
terram [(Job. XIV, 4, 5, juxta LXX)] . Sed et Misericordia
coelum omne perlustrat, et in angelis quoque,
ne dixerim pravitatem, minorem tamen invenit
charitatem. Nimirum haec victoria alii debebatur,
quo majorem charitatem nemo haberet, ut animam
suam poneret pro servis inutilibus et indignis. Nam

etsi ipse jam non dicit nos servos, hoc ipsum immensae
dilectionis est, et eximiae dignationis. Nos
autem etsi omnia quae praecepta sunt nobis faceremus,
quid aliud dicere deberemus, nisi quod servi
inutiles sumus? [(Luc. XVII, 10.)] Sed quis eum super
hoc convenire praesumeret? Redeunt ad constitutam
diem veritas et misericordia, anxiae plurimum, non
invento quod desiderabant.
14.
Tunc vero seorsum pax consolans eas: Vos,
inquit, nescitis quidquam, nec cogitatis. Non est qui
faciat bonum hoc, non est usque ad unum. Qui
consilium dedit, ferat auxilium. Intellexit rex quid
loqueretur, et ait: Poenitet me fecisse hominem [(Gen. VI, 7)]
.
Poena, inquit, me tenet, mihi incumbit
sustinere poenam, poenitentiam agere pro homine

quem creavi. Tunc ergo dixit: Ecce venio. Non enim
potest hic calix transire, nisi bibam illum. Et accersito
protinus Gabriele: Vade, inquit, dic filiae
Sion: Ecce rex tuus venit [(Zach. IX, 9)]
. Festinavit
ille, et ait: Adorna thalamum tuum, Sion, et suscipe
regem. Porro venturum regem misericordia et veritas
praevenerunt, sicut scriptum est: Misericordia
et veritas praecedent faciem tuam. Justitia thronum
praeparat, secundum illud: Justitia et judicium praeparatio
sedis tuae [(Psal. LXXXVIII, 15)]
. Pax cum rege
venit, ut propheta fidelis inveniretur qui dixerat: Pax erit in terra nostra cum venerit.
Inde est quod
nato Domino angelorum chorus canebat: Pax in
terra hominibus bonae voluntatis [(Luc. II, 14)]
. Sed et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.