PL 183, col. 429

In assumptione B. V. Mariae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne · Dominica infra octavam assumptionis B. V. Mariae (Bernardus Claraevallensis), J

caeteris in virtutibus congaudemus tibi, sed in hac
potius nobis ipsis. Laudamus virginitatem, humilitatem
miramur; sed misericordia miseris sapit
dulcius, misericordiam amplectimur charius, recordamur
saepius, crebrius invocamus. Haec est
enim quae totius mundi reparationem obtinuit,
salutem omnium impetravit. Constat enim pro
universo genere humano fuisse sollicitam, cui dictum
est: Ne timeas, Maria, invenisti gratiam [(Luc. I,
30)]
, utique quam quaerebas. Quis ergo misericordiae
tuae, o benedicta, longitudinem et latitudinem,
sublimitatem et profundum queat investigare? Nam
longitudo ejus usque in diem novissimum invocantibus
eam subvenit universis. Latitudo ejus replet
orbem terrarum, ut tua quoque misericordia plena

sit omnis terra. Sic et 1006 sublimitas ejus
civitatis supernae invenit restaurationem, et profundum
ejus sedentibus in tenebris et in umbra
mortis obtinuit redemptionem. Per te enim coelum
repletum, infernus evacuatus est, instauratae ruinae

Vehementer quidem nobis, dilectissimi, vir
unus et mulier una nocuere: sed, gratias Deo, per
unum nihilominus virum, et mulierem unam omnia
restaurantur; nec sine magno fenore gratiarum.
Neque enim sicut delictum, ita et donum; sed excedit
damni aestimationem beneficii magnitudo. Sic
nimirum prudentissimus et clementissimus artifex,
quod quassatum fuerat, non confregit, sed utilius
omnino refecit, ut videlicet nobis novum formaret
Adam ex veteri, et Evam transfunderet in Mariam.
Et quidem sufficere poterat Christus; siquidem et
nunc omnis sufficientia nostra ex eo est; sed nobis
bonum non erat esse hominem solum. Congruum
magis, ut adesset nostrae reparationi sexus uterque,
quorum corruptioni neuter defuisset. Fidelis plane

et praepotens mediator Dei et hominum homo Christus
Jesus, sed divinam in eo reverentur homines
majestatem. Absorpta videtur in deitatem humanitas,
non quod mutata sit substantia, sed affectio
deificata. Non sola illi cantatur misericordia, cantatur
pariter et judicium [(Psal. C. 1)] ; quia, etsi
didicit ex his quae passus est compassionem, ut
misericors fieret, habet tamen et judiciariam potestatem.
Denique Deus noster ignis consumens est [(Deut. IV, 24; Hebr. XII, 29)] .
Quidni vereatur peccator
accedere, ne, quemadmodum fluit cera a facie
ignis, sic pereat ipse a facie Dei?
2.
Jam itaque nec ipsa mulier benedicta in mulieribus
videbitur otiosa: invenietur equidem locus
ejus in hac reconciliatione. Opus est enim mediatore
ad mediatorem istum, nec alter nobis utilior quam
Maria. Crudelis nimium mediatrix Eva, per quam
serpens antiquus pestiferum etiam ipsi viro virus
infudit; sed fidelis Maria, quae salutis antidotum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.