PL 183, col. 454

In festo S. Michaelis (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne · In festo omnium sanctorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

adhaeret Domino, unus spiritus est cum eo [(I Cor. VI.
17)]
. Quod autem de oculo dictum est, de manu
quoque et pede eodem modo est intelligendum. Cujus
enim voluntas ex affectione et cum desiderio
gratiae cohaeret, ut nec concupiscat mala agere, nec
bona minora, nec minus bene, quam gratia suggerit;
hic plane perfectus est vir. Sed pax ista potius est
felicitatis: abscissio vero scandalorum, et dentationum
victoria, fortitudinis: illa, inquam, gloriae, haec
virtutis.

viventes. Mendici, inquam, jacentes ante januam
regis praedivitis, ulceribus pleni, et cupientes saturari,
imo et sustentari de micis, quae cadunt de
mensa dominorum nostrorum, quorum celebramus
hodie solemnitatem. Nempe deliciis affluunt, et
mensuram accipiunt bonam, et confertam, et supereffluentem.
Confidimus autem quoniam erit qui det
nobis: chaos enim magnum et distantia est multa
nimis inter liberalitatem et benignitatem Dei, et
avari divitis crudelitatem. Propterea dedit hodie
Pater noster panem: Patrem enim misericordiarum,
patrem esse necesse est etiam miserorum; dedit,
inquam, nobis panem de coelo, et cibaria in abundantia:
quorum utinam ego fidelis coquus, utinam
anima mea coquina utilis videatur!

3.
Siquidem ad praeparanda fercula vestra, tota
hac nocte concaluit cor meum intra me, et in meditatione
mea exarsit ignis: ille sine dubio, quem
Dominus Jesus misit in terram, et voluit vehementer
accendi [(Luc. XII, 49)] . Nam spiritualem cibum,
et coquinam, et ignem habere necesse est spiritualem.
Superest jam ut distribuam quae paravi: vos
autem considerate potius dantem Dominum, quam
ministrum distribuentem. Ego enim, quantum in
me est, nihil aliud sum quam conservus vester, qui
vobiscum pariter, et mihi, et vobis, sicut ipse Dominus
novit, mendico panem de coelo, et alimoniam
vitae. Propterea non ego do vobis, sed Pater vester
ipse est, qui dat vobis panem de coelo vivum: ipse
vos pascit, et operibus, et sermonibus, etiam et

carne Filii sui, quae est vere cibus. Nam et de operibus
lego: Meus cibus est, ut faciam voluntatem
Patris mei [(Joan. IV, 34)]
; et de verbis, quoniam non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod
procedit de ore Dei
[(Deut. VIII, 3)]
; Ergo nunc quidem
cibari habemus factis ejus et verbis; post haec
etiam illibatum Dominici corporis sacramentum in
altaris mensa sacrosancta, ipso propitio, percepturi.
4.
Legimus in Evangelio hodie, quoniam videns
turbas Jesus, ascendit in montem. Praedicantem enim
Dominum de civitatibus et castellis populi sequebantur:
quorum salvabat animas, sanabat corpora;
et adhaerebant ei, affatu pariter et aspectu illius
delectati: cujus nimirum vox suavis, et facies ejus
decora, sicut scriptum est: Speciosus forma prae
filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis (Psal.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.