PL 183, col. 455

In festo omnium sanctorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

XLIV, 3). Talis est quem nos sequimur, cui adhaeremus;
totus desiderabilis, in quem non solum populi,
sed et ipsi quoque angeli sancti desiderant
prospicere. Quid vobis suavius apponemus? Nimirum
hae sunt deliciae angelorum. Gustate proinde,
et videte, quoniam suavis est Dominus. Et huic
suavitati, huic sapori, huic sapientiae, quae vere
trahitur de occultis, omne quod desideratur, non
valet comparari. Quid enim? Miraris in sole splendorem,
in flore pulchritudinem, in pane saporem, in
terra fecunditatem? Sed a Deo haec universa donata
sunt: nec dubium, quin multo amplius reservaverit
sibi quam dederit creaturis.
5.
Jam ne hoc quidem otiosum putemus, quod
ascendit in montem, nimirum quod tanto ante praedictum

est tanquam a longe clamante propheta: Super montem excelsum ascende tu qui evangelizas
Sion; exalta in fortitudine vocem tuam qui evangelizas
Jerusalem
[(Isai, XL. 9)]
. In qua ascensione, si
vos melius non habetis, ego illud intelligendum puto,
quod initio Actuum apostolorum beatus Lucas meminit,
dicens: Primum quidem sermonem feci de
omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere, et
docere [(Act. I, 1)]
. Utique non juxta Pharisaeorum
morem, qui alligabant onera gravia et importabilia,
et imponebant ea in humeros hominum, digito autem
suo nolebant ea movere [(Matth. XXIII, 4)] . An
non bonus animae panis est iste, et plurimum confirmans
cor hominis? Fiducialiter sequor te, Domine,
quocunque ieris, et secure incedo 1025 viam

mandatorum tuorum sciens quod per eam praecesseris
ipse. Secure, inquam, viam mandatorum tuorum
curro, quandoquidem novi quod a summo coelo egressio
tua ad currendum hanc viam, et occursus tuus
usque ad summum ejus fuerit per hanc viam. Non
possum modo, fratres, in hunc modum singula
masticare: vos estote animalia munda et ruminantia,
ut fiat sicut scriptum est: Thesaurus desiderabilis
requiescit in ore sapientis [(Prov. XXI, 20)]
. Cogit
enim succingere forsitan et praescindere verbum
tam brevitas horae, quam materiae magnitudo.
6.
Videns turbas Jesus, ascendit in montem. Videns
miserationis intuitu, quoniam erant sicut oves errantes,
non habentes pastorem. Quid est quod priusquam

docere inciperet, ascendit in montem, nisi
quod in hoc ipso docuit necesse habere praedicatores
verbi Dei desideriis animi et conversatione sancta
ad sublimia tendere, et virtutum conscendere montem? Et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli
ejus. Cum sedisset,
inquit. Alioquin quis ad excelsum
illum gigantem posset accedere? Benignissime
prorsus inclinavit se, et exinanivit usque ad sessionem,
ita ut dicat Patri: Tu cognovisti sessionem
meam, et resurrectionem meam [(Psal. CXXXVIII, 2)]
.
Sedit enim, ut ad eum, quem ne ipsi quidem angeli
stantem attingere poterant, etiam publicani et peccatores
accedant, accedat Maria Magdalene, accedat
et Latro de cruce. Et cum sedisset, accesserunt
ad eum discipuli ejus. Accesserunt non tam incessu

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.