PL 183, col. 456
In festo omnium sanctorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
pedum, quam affectu cordis, et imitatione virtutum.
Bene autem non turbae, non quilibet de populo, sed
discipuli accessisse dicuntur: quatenus sicut Testamentum
Vetus datum legitur in monte Sina, solo
Moyse ascendente, et populo exspectante deorsum [(Exod. XXIV, 12-18)] ;
sic et modo susciperent montes
pacem populo, et colles justitiam; et velut in
tenebris quibusdam, et in occulto diceretur apostolis
quod postea dicerent in lumine, et audirent in aure
quod praedicarent postmodum super tecta. Unde et
sequitur:
7.
Et aperiens os suum, docebat eos. Aperuit nunc
os suum, qui prophetarum prius aperuerat ora. Hinc
est quod legitur in psalmo, Propheta dicente: Domine,
labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem
dem tuam [(Psal. L, 17)]
. Nunc autem qui multifarie,
multisque modis olim locutus fuerat in prophetis,
demum suo ipsius ore locutus est, tanquam si diceret: Et qui loquebar, ecce adsum
[(Isa. LII, 6)]
. Beati
qui audierunt loquentem in carne Sapientiam: beati
qui Verbi Dei verba, quae ab ipsius ore processerunt,
audierunt. Verumtamen quod audierunt illi,
adhuc reservatur nobis; quia et nos audire possumus,
quamvis non ab ipso. Aperiens os suum docebat
eos, dicens: Beati pauperes spiritu. Vere apertum
est os ejus, in quo omnes thesauri sapientiae et
scientiae sunt reconditi. Et vere ejus haec doctrina,
qui in Apocalypsi loquitur: Ecce nova facio omnia [(Apoc. XXI, 5)]
:
qui per Prophetam ante praedixerat: Aperiam os meum, eructabo abscondita a constitutione
mundi
[(Psal. LXXVII, 2; Matth. XIII, 35)]
. Quid enim
tam absconditum, quam paupertatem esse beatam?
Attamen Veritas loquitur, quae nec falli, nec fallere
potest; et ipsa est quae dicit quoniam beati pauperes
spiritu. Sic vos, insensati filii Adam, divitias quaeritis,
divitias desideratis usque adhuc: cum jam
beatitudo pauperum divinitus commendata, praedicata
mundo, credita sit ab hominibus? Quaerat eas
paganus, qui sine Deo vivit; quaerat Judaeus, qui
terrenas promissiones accepit: sed qua fronte,
magis autem qua mente Christianus divitias quaerit,
postquam Christus beatos esse pauperes praedicavit?
Quousque, filii alieni, quousque vanitatem loquetur
os vestrum, ut beatum dicatis populum cui haec sunt,
haec visibilia, haec praesentia; cum Filius Dei os suum
aperiens locutus sit veritatem, beatos esse pauperes,
et vae divitibus?
8.
Sed diligenter attende, quod non simpliciter
pauperes nominat, propter plebeios pauperes necessitate
miserabili, non laudabili voluntate. Spero
equidem profuturam eis apud divinae bonitatis misericordiam
hanc ipsam afflictionis suae miseriam:
scio tamen 1026 Dominum hoc in loco non de
hujusmodi fuisse locutum, sed de his qui possunt
dicere cum Propheta: Voluntarie sacrificabo tibi [(Psal. LIII, 8)]
.
Attamen nec voluntaria quidem paupertas
omnis laudem habet apud Deum: nam et philosophi
omnia sua reliquisse leguntur, ut expediti
mundialibus curis, studio vanitatis possent vacare