PL 183, col. 457
In festo omnium sanctorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
liberius; et nolebant censu abundare terreno, ut
abundarent magis in sensu suo. Hos discernit quod
dictum est, spiritu, id est, spirituali voluntate. Beati
ergo pauperes spiritu, spirituali scilicet intentione,
desiderio spirituali, propter solum beneplacitum Dei,
et animarum salutem, quoniam ipsorum est regnum
coelorum. Sed quis est qui sic loquitur, qui sic beatificat
pauperes, et sic ditat? Putas, poterit verum
esse? Erit sine dubio, siquidem verax et potens est
qui promittit. Si murmurat inimicus, respondebitur
ei: An non licet mihi facere quod volo? an oculus
tuus nequam est, quia ego bonus sum? [(Matth. XX, 15.)]
Si tu jure humiliatus es pro eo quod adversum me
exaltare te voluisti; nonne qui se humiliant propter
me, merito sunt exaltandi? Et vere, fratres, si miserrimus
ille e coelo dejectus est, quoniam affectavit
celsitudinem, altitudinem concupivit, sublimitatem
praesumpsit: nonne consequens est beatos esse, qui
sponte in paupertatis humilitatem sese deponunt, et
juxta Domini promissionem, ipsorum est regnum
coelorum, quod perdidit iste? Et attende quam sapienter
ordinaverit Sapientia, contra peccatum primum,
remedium primum opponens. Ac si apertius
dicat: Vis obtinere coelum quod perdidit superbiens
angelus, qui confisus est in virtute sua, et in multitudine
divitiarum suarum? Paupertatis vilitatem
amplectere, et tuum erit. Sequitur:
9.
Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
Bene, optime. Sic enim oportebat, commendata
paupertate, etiam mansuetudinem praedicari; quoniam
relinquentibus omnia, prima solet esse tentatio
de molestiis corporis, et afflictione carnis insolita.
Quid vero paupertas proderit, si, quod absit! pauper
in murmurationem deveniat, factus exasperans, et
impatiens disciplinae? Optime quoque post regni
promissionem minus aliud regnum velut in arrham
datur, ut secundum Scripturam, promissionem habeamus vitae ejus quae nunc est, pariter et futurae [(I Tim. IV, 8)]
;
et de exhibitione praesentium firma
sit exspectatio futurorum. Beati mites, quoniam ipsi
possidebunt terram. Hanc ego terram corpus nostrum
intelligo: quod si possidere vult anima, si regnare
desiderat super membra sua, necesse est ut sit ipsa
mitis, et superiori suo subjecta; quoniam tale inveniet
inferius suum, qualem se exhibuerit superiori.
Armatur enim creatura ad ulciscendam sui injuriam
Creatoris. Et ideo noverit anima, quae rebellem sibi
invenit carnem suam, se quoque minus, quam oporteat,
superioribus potestatibus esse subjectam. Mansuescat
ipsa, et humilietur sub potenti manu Altissimi;
et subjecta sit Deo, et his pariter quibus vice
ejus habet obedire praelatis: et continuo corpus suum
inveniet obediens et subjectum. Veritas enim est
quae loquitur: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt
terram. Et vide, si non adversus secundi peccati
vulnus secunda processerit medicina. Prima siquidem
post angelicae praevaricationis ruinam Eva peccavit,
inquietudine spiritus agitata, et interdicti Dominici
jugum suave, et leve onus abjiciens; quoniam