PL 183, col. 460

In festo omnium sanctorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

de Petris istis, qui fiducialiter loquantur Domino: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te? [(Matth. XIX, 27.)]
Sed scriptum est jam in Evangelio
aeterno, in libro vitae scriptum est et signatum: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.
Jam vero, fratres, Adae crudelitatem haec
sententia tangit, qui videbatur prius uxoris amore
peccasse. Ecce enim scimus, o Adam, quia os de
ossibus tuis, et caro de carne tua est, et ejus amore
peccasti. Videamus nunc quantum diligas eam. Venit
Dominus igneum tenens gladium in ultionem
praevaricationis: oppone te discrimini propter illam,
et dic: Domine, mulier infirmior est, mulier seducta
est: mea est iniquitas, meum peccatum, in me solum
vindicta procedat. Sed non loquitur sic: Mulier,

inquit, quam dedisti mihi, dedit mihi de ligno, et
comedi [(Gen. III, 12)]
. O perversitas! Poenam pro ea
suscipere refugis, et culpam admittere non recusasti!
Quomodo, proh dolor! omnia confudisti!
perniciose misericors, ubi severus esse debueras;
et perniciosius crudelis, ubi misericordiam impendere
oportebat? Nam delinquere propter illam nullo
modo, satisfacere vero pro ea libenti animo debuisti.
Sic enim oportet fieri, fratres, ut nunquam propter
alium homo peccet, quod est justitiae: et libenter
aliena peccata portet, quod est misericordiae. Beati
qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam
consequentur. Sequitur:
13.
Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum vinebunt.

Beati plane, et omnino beati, qui videbunt in
quem desiderant angeli prospicere, quem videre
vita aeterna est. Tibi dixit cor meum, exquisivit te
facies mea: faciem tuam, Domine, requiram [(Psal.
XXVI, 8)]
. Quid enim mihi est in coelo? et a te quid
volui super terram? Defecit caro mea et cor meum,
Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum [(Psal. LXXII, 25, 26)]
.
Quando adimplebis me laetitia
cum vultu tuo? Vae mihi ab immunditia cordis mei!
qua impediente, necdum mereor ad beatam illam
visionem admitti. Quanta sollicitudine, fratres,
quanto studio danda est opera, ut mundari possit
oculus, quo videndus est Deus? Et ego quidem triplici
sorde inquinari me sentio; concupiscentia

carnis, et concupiscentia gloriae temporalis, et praeteritorum
conscientia delictorum. Sunt enim in anima
motus quidam utrorumque desideriorum, quos
nec ratione, nec viribus exstinguere possum, quandiu
sum in hoc saeculo nequam, et in corpore
mortis teneor alligatus. Attamen contra sordes istas
orationis oppono remedium; et propterea sicut oculi
servorum in manibus dominorum suorum; ita oculi
nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur
nostri, qui solus mundus est, et potest facere
mundum de immundo conceptum semine. Sic et
contra peccati conscientiam remedium confessionis
est institutum; et omnia in confessione lavantur.
Ecce haec sunt quae mundant 1029 oculum cordis,
oratio et confessio. Porro beati mundo corde, quoniam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.