PL 183, col. 461

In festo omnium sanctorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

ipsi Deum videbunt. Videbunt quidem in fine
facie ad faciem; videbunt etiam nunc, sed per speculum
in aenigmate; et nunc cognoscunt ex parte,
perfecte postea cognituri. Omnis enim in cujus conscientia
clausum adhuc peccatum vivit, aut peccat
in spe, et ita sentit de Deo, tanquam si minus ei
peccata displiceant; aut peccat in desperatione,
immisericordem sentiens Deum. Quorum utrique
merito dicitur: Existimasti inique, quod ero tui similis [(Psal. XLIX, 21)]
:
quoniam neuter Deum videt,
sed mentitur iniquitas sibi, formans sibi idolum pro
eo quod non est ipse. Beati vero mundo corde, quoniam
ipsi soli Deum vident, soli de eo sentiunt in bonitate:
sicut vere bonus est, ita ut nemo bonus sit nisi ipse. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.

Miseri proinde Adam et Eva, qui conversi in verba
malitiae ad excusandas excusationes in peccatis, dum
confessionis mundationem fugiunt, immundo remanent
corde, et a facie Domini ejiciuntur. Sequitur:
14.
Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.
Merito filii nomine vocabuntur, qui filii opus impleverint.
Ipse enim est, per quem reconciliati pacem
habemus ad Deum: ipse qui pacificavit in sanguine
suo quae in coelis sunt, et quae super terram, mediator
Dei et hominum, homo Christus Jesus. Et attende
quemadmodum in tribus quidem prioribus
sibi ipsi reconciliatur anima; in duobus quae sequuntur,
proximo; in sexto, Deo; in septimo etiam alios
reconciliat, tanquam receptus in gratiam Domini,
et felici familiaritate donatus. Nam paupertate, mansuetudine,

fletu renovatur in anima similitudo quaedam
et imago aeternitatis omnia tempora complectentis,
dum paupertate futura meretur, mansuetudine
sibi praesentia vindicat, luctu poenitentiae
praeterita quoque recuperat, sicut scriptum est: Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine
animae meae
[(Isai. XXXVIII, 15)]
. Porro justitia et misericordia
perfecte proximo cohaeremus, dum quidquid
nolumus nobis fieri, aliis non faciamus per justitiam;
et quaecunque volumus ut faciant nobis homines, et
nos faciamus illis per misericordiam. Jam reconciliati
nobis, reconciliati etiam proximo, fiducialiter per
munditiam cordis reconciliamur Deo. Beati vero,
qui de sua reconciliatione non ingrati, et pro fratribus

suis pie solliciti, eos quoque, quantum praevalent,
et sibi, et Deo reconciliare laborant. Quibus
enim laudibus dignum, quanto amplectendum putas
affectu fratrem illum, qui sine querela conversans
inter fratres, tota sollicitudine cavet, ne quid in eo
sit quod ab aliis portari oporteat; et quidquid in
aliis est onerosum, patientissime portat? qui singulorum
scandala sua reputat; qui cum Apostolo loquitur: Quis scandalizatur, et ego non uror? quis
infirmatur, et ego non infirmor?
[(II Cor. XI, 29.)] Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.
Non
est enim Deus dissensionis, sed pacis: ideoque filios
pacis, Dei quoque filios dignum est appellari.
15.
Jam quae sequitur octava beatitudo, martyrum
est praerogativa: cujus nobis tolerantiae nec

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.