PL 183, col. 60

De laudibus Virginis Matris (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

angelos suos spiritus
[(Psal. CIII, 4)]
. Maria vero matrem
se agnoscens, majestatem illam, cui illi cum
reverentia serviunt, cum fiducia suum nuncupat
filium. Nec dedignatur nuncupari Deus quod esse
dignatus est. Nam paulo post subdit evangelista: Et
erat, inquiens, subditus illis [(Luc. II, 51)]
. Quis, quibus?
Deus hominibus, Deus, inquam, cui angeli subditi
sunt, cui principatus et potestates obediunt,
subditus erat Mariae, nec tantum Mariae, sed etiam
Joseph propter Mariam. Mirare ergo utrumlibet, et
elige quid amplius mireris, sive Filii benignissimam
dignationem, sive Matris excellentissimam dignitatem.
Utrinque stupor, utrinque miraculum. Et
quod Deus feminae obtemperet, humilitas absque
exemplo; et quod Deo femina principetur, sublimitas

sine socio. In laudibus virginum singulariter canitur,
quod sequuntur Agnum quocunque ierit [(Apoc.
XIV, 4)] . Quibus ergo laudibus judicas dignam, quae
etiam praeit?
8.
Disce, homo, obedire; disce, terra, subdi;
disce, pulvis, obtemperare. De auctore tuo loquens
evangelista, Et erat, inquit, subditus illis; haud
dubium, quin Mariae et Joseph. Erubesce, superbe
cinis! Deus se humiliat, et tu te exaltas? Deus se
hominibus subdit, et tu dominari gestiens hominibus,
tuo te praeponis auctori? Utinam mihi aliquando,
tale aliquid cogitanti, Deus respondere dignetur,
quod et suo increpando respondit apostolo: Vade,
inquit, post me, Satana, quia 736 non sapis
ea quae Dei sunt [(Matth. XVI, 23)]
. Quoties enim hominibus

praeesse desidero, toties Deum meum praeire
contendo: et tunc vere non sapio ea quae Dei
sunt. De ipso namque dictum est: Et erat subditus
illis. Si hominis, o homo, imitari dedignaris exemplum,
certe non erit tibi indignum sequi Auctorem
tuum. Si non potes forsitan sequi eum quocunque
ierit, dignare vel sequi quo tibi condescendit. Hoc
est, si non potes sublimem incedere semitam virginitatis,
sequere vel Deum per tutissimam viam humilitatis:
a cujus rectitudine si qui etiam de virginibus
deviaverint, ut verum fatear, nec ipsi sequuntur
Agnum quocunque ierit. Sequitur quidem Agnum
coinquinatus humilis, sequitur et virgo superbus;
sed neuter quocunque ierit: quia nec ille ascendere

potest ad munditiam Agni, qui sine macula est; nec
is ad ejusdem mansuetudinem descendere dignatur,
quia scilicet non coram tondente, sed coram occidente,
se obmutuit. Attamen salubriorem elegit sequendi
partem in humilitate peccator, quam in virginitate
superbus: cum et illius immunditiam sua
humilis satisfactio purget, et hujus pudicitiam superbia
inquinet.
9.
Sed felix Maria, cui nec humilitas defuit, nec
virginitas. Et quidem singularis virginitas, quam
non temeravit, sed honoravit fecunditas: et nihilominus
specialis humilitas, quam non abstulit, sed
extulit fecunda virginitas: et incomparabilis prorsus
fecunditas, quam virginitas simul comitatur et
humilitas. Quid horum non mirabile? quid non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.