PL 184, col. 1064

In antiphonam Salve Regina (Auctor incertus), J. P. Migne

re unum, diversum pronuntiatione, unum
identitate.
5.
Deus ergo omne bonum, et summum bonum:
etiam dulcedo, et dulcedinis genus generalissimum. Qui edunt me, adhuc esurient,
inquit: et qui bibunt
me, adhuc sitient [(Eccli. XXIV, 29; Joan. VI 35)]
. Quare?
Quia bonus et dulcis. Bonus Deus Israel rectis
corde: sed et dulcis, et rectus. Nec bonitas, nec justitia
sine rectitudine. Qui bibit de illa, sitiet iterum;
de ista qui biberit, fiet in eo fons aquae salientis in
vitam aeternam. Siquidem apud ipsum fons vitae, et
ipse fons vitae, etiam fluminis impetus qui laetificat
civitatem Dei. Esto civitas Dei, et laetificabit te impetus
hic. Parat enim in dulcedine sua pauperi Deus.
Fructus enim dulcis gutturi, et guttur ejus suavissimum,

ineffabilia omnia. Hic calculus est, quem nemo
scit, nisi qui accipit. Sunt enim in illa internae festivitatis
gaudia; quae quotidie mentibus nostris per
inspirationem sui amoris imprimit interna, et aeterna
dulcedo. Nota, inquit, feci vobis omnia quaecunque
audivi a Patre [(Joan. XV, 15)]
: et ad Moysen, Omne
bonum ostendam tibi [(Exod. XXXIII, 19)]
. Omnia quae
audivit a Patre, et quae promittit Moysi, unus denarius
est, qui promittitur laborantibus in vinea [(Matth.
XX)] , et una illa quam petiit David [(Psal. XXVI, 4)] ,
et unum illud quod necessarium est [(Luc. X, 42)] . Mel
est quod sugit Israel de petra, et oleum de saxo
durissimo [(Deut. XXXII, 13)] . Gaudium est quod nemo
tollit [(Joan. XVI, 22)] . 724 Osculum est, de quo
scriptum est: Osculetur me osculo oris sui (Cant.

I, 1). Internae suavitatis gustus ac dulcedo est, et
manna absconditum, et thesaurus absconditus in
agro, cui comparatum omne dulce, amarum; omne
decorum, foedum; omne jucundum, triste; omne
pretiosum, vile; sordidum omne quod desiderabile
est in oculis amatorum mundi fluentis. Nam pretiosam
margaritam datis omnibus terrenarum rerum
delectamentis Sancta sanctorum comparavit, et nobis
in Filio suo praeparavit, et praeparat semper interventu
suo nobis orantibus oleum effusum dulcedinis
hujus. Non erit ab re, sed valde optimum, si
ipsam Reginam misericordiae, vitam et dulcedinem
nostram dicamus, qui minus experti adhuc vitae hujus
ac dulcedinis sumus, sed per ipsam speramus

nos posse consequi, quidquid totius bonitatis factor
dignatus fuerit gratiae nobis impertiri.
6.
Sequitur: « Spes nostra, salve. » Spes est in
virtute, quasi scintillatio in fomite. Sine fomite durare
non potest scintillatio. Subtrahe fomitem, interit,
emoritur; subministra, vivet. Haud secus
spes ruit sine fundamento, sine pabulo moritur, inedia
deficit, exstinguitur sine nutrimento, arescit
succisa radice. Spes enim sine vita virtutum et devotionis
dulcedine non est spes, sed praesumptio.
Inter timorem et securitatem spes media est: et est
spes incerti nomen boni. Vita et dulcedo exterminant
faciem timoris, securitati dant fortitudinem,
dant decorem. Eapropter dicit Deo, Singulariter in
spe constituisti me: et, In pace in idipsum, dormiam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.