PL 184, col. 1065

In antiphonam Salve Regina (Auctor incertus), J. P. Migne

et requiescam [(Psal. IV, 9, 10)]
. Est enim fulcita floribus,
et stipata malis charitas illius, quae foras
mittit timorem, et dicet: Laeva ejus sub capite meo,
et dextera ejus amplexabitur me [(Cant. II, 6)]
. Laeva,
comminatio supplicii: dextera, promissio regni. Inter
has spes cubat in molli strato charitatis: vita et
dulcedo sternunt hoc. Et hoc est medium illud in
ferculo Salomonis, de quo Scriptura ait: Media autem
charitate constravit [(Cant. III, 10)]
. Vides nunc
sublimitatem carminis hujus. Primo ponit vitam,
quae est in integritate virtutum: secundo, dulcedinem
spiritualium gaudiorum: deinde spem infert aeternorum.
Omnia haec Regina misericordiae, Domina
mundi, Regina coelorum contulit mundo, Virgo virginum,
Sancta sanctorum, lumen caecorum, justorum

gloria, peccatorum venia, desperatorum reparatio,
deficientium fortitudo, salus orbis, saeculum
totius integritatis: ipsa intercedat pro peccatis nostris,
praestante Domino Filio ejus, unico, cujus
regnum et imperium sine fine permanet in saecula
saeculorum. Amen.
SERMO II.
Si linguae centum resonarent, oraque centum,
Ferrea vox mihi, nil, Maria, tibi dicere dignum
Possum, Stella maris quae Virgo beata vocaris.
1.
O quam te memorem, Virgo? quibus laudibus
efferam? Infandissima lingua mea, quae coinquinata
est cum mortuis, incircumcisa labiis, nec purgata igne
altaris: inquietum malum, habens in naribus spiritum,
rimis effluens undique: quid dignum laudis laudibus

tuis poterit immolare? Elevata est magnificentia
tua super coelos, et super omnem terram gloria tua, ita
ut nec in coelo inveniatur creatura quae tuam digne
laudare queat magnificentiam; nec in terra sit, quae
gloriam tuam exprimere valeat. Nemo enim nec in
coelo, nec in terra inventus est dignus aperire librum
praerogativarum tuarum, et digne solvere septem signacula
ejus. Plenitudinem gratiae adventum Spiritus
sancti in te, virtutis Altissimi obumbrationem,
Verbi conceptionem, quod sine gravamine gravida,
sine dolore puerpera, virgo pariter et fecunda, quis
enarrabit? Viri divitiarum multi, de civitate Domini
virtutum, miserunt manus suas ad haec fortia; et
tamen altitudinem divitiarum harum ad liquidum

comprehendere non potuerunt, quia investigabiles
viae istae, et inscrutabilia universa. Conati sunt, et
non datum est ultra. Dum adhuc ordirentur, succisi
sunt. Quis enim loquetur potentias has Domini, auditas 725
faciet omnes laudes ejus? Et si digne
nullus, quisque tamen pro viribus.
Pro se quisque viri summa certabat opum vi,
[(VIRGIL. Aeneid. lib. XII, vers. 552.)]
ut ait quis. Denique currebant omnes in odore unguentorum
tuorum. Trahe et nos post te, o Sancta
sanctorum, et ostende lumen miserationum tuarum.
Sub umbra alarum tuarum nos protege.
2.
« Ad te » enim « clamamus exsules filii Evae. »
Secunda carminis hujus, quod explanandum assumpsimus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.