PL 184, col. 1066
In antiphonam Salve Regina (Auctor incertus), J. P. Migne
incisio haec est, quod in modum dramatis
nobis videtur esse compositum. Varius enim diversarum
personarum affectus hic loquitur: hic perfectorum,
et adhuc in melius proficientium status
invenitur. Vita siquidem quae animatur integritate
virtutis, suavitas internae dulcedinis, sanctaeque spei
tanta praesumptio, quid nisi fructus Spiritus sunt, et
attractiones virtutis? Emeritorum militum donativa
sunt haec, et diuturni certaminis merces accumulata.
At deploratio exsilii, patriae desiderium, originalis
peccati poenalis punctio, incipientium, seu proficientium
indicia sunt. Puta vitae hujus exsilium, fucum
vanitatis: patriam, solidum veritatis. Fucus vanitatis,
nitor gloriae temporalis: solidum veritatis, immobilis
cognitio aeternitatis. Fucus vanitatis, splendor
arridens creaturae visibilis: solidum veritatis,
inexstinguibile lumen internae dulcedinis. De hac patria
quidam sapiens ait: « O Veritas, exsulum patria,
exsilii finis, video te, sed intrare non sinor,
indignus admitti, peccatis sordens. Quousque odoramus
et non gustamus, proficiscentes ad patriam,
et non apprehendentes; suspirantes, et de longe
salutantes? »
3.
Primus itaque homo ad hoc conditus fuerat,
ut si non peccasset, per contemplationis praesentiam
vultui Creatoris semper assisteret, et solidum veritatis
agnosceret, agnitum amaret, amatum teneret,
tenendo frueretur, semperque ei adhaerendo qui immortalis
est, etiam vitam ipse sine termino possideret.
Verum enim et summum bonum hominis, plena
videlicet et perfecta agnitio Creatoris. Sed circumscriptus
astutia serpentis, et deceptus fuco vanitatis,
specie videlicet creaturae visibilis, ab Jerusalem in
Jericho descendit, fontem veritatis deseruit, affectum
pulchritudini rerum inclinavit: et statim ignorantiae
caecitate percussus foras venit, et ab intima luce
contemplationis factus est vagus, et profugus super
terram. Vagus scilicet per inordinatam concupiscentiam,
profugus per peccatricem conscientiam; quia
mentem, quam divinum auxilium deserit, quaecumque
tentatio impetierit, subvertit. Cor ergo hominis,
quod prius divino amori affixum stabile persistit
et unum amando, unum permansit, postquam
per desideria terrena defluere coeperit, quasi tot sibi
in exsilio mansiones statuit, quot sibi in eo delectationes
invenit. Sicque fit ut mens quae pulchritudinem,
dulcedinem, pacem, securitatem, ac perpetuitatem
primae lucis amare nescit, nunquam valeat
esse stabilis: quia gaudium permanens in his quae
in fuco vanitatis amplectitur, non inveniens, dum se
semper desiderio extendit, sequens quo assequi non
valet, fluctuans in exsilio nunquam requiescit. Modo
valvis oculorum elapsa, curiosos intuitus pascit, et
rerum immensitatem in massa et mole considerat:
modo rerum pulchritudinem in situ et motu, specie
et qualitate investigat: modo rerum utilitatem per
necessaria, commoda, apta et grata, pertentat. Nunc
quoque naribus erumpit, et per olfactum odoris varii