PL 184, col. 1074

In antiphonam Salve Regina (Auctor incertus), J. P. Migne

Spiritus sancti. Proinde, Virgo beata, postquam
nuntius coelestis te praedicta gratiarum praerogativa
perhibuit plenam, mox gratiarum causam subjungens,
inquit, Dominus tecum [(Luc. I, 28)]
. Dominus
autem spiritus est. Spiritus ergo sanctus magnificavit
facere tecum. Magnificavit, inquam, facere in
te duo opera sua. Unum erat, dum dignam te fecit
quae Dei Filium concipere posses et parere: alterum,
quando ex tua carne sancta ac digna carnem
Filii Dei formavit. Fecit proinde te magnam et castam.
Magnam plane fecit, ut immensum caperes:
castam, quatenus digne contineres. Magnam te fecit
humilitate; castam, virginitate.
3.
Itaque tu sancta, tu es castellum in quod Jesus
intravit, habens turrim humilitatis (qui enim

se humiliat, exaltatur) et murum virginitatis. Murum
certe fortissimum; quippe qui nec ante partum,
nec in partu, nec post partum potuit violari. Lapides
muri disciplina tua fuerunt et continentia, sine
quibus nunquam constans est virginitatis murus.
In te duae sorores fuerunt Maria et Martha [(Luc. X,
38, 39)] , quae Dominum susceperunt. Maria fuit intelligentia
tua specialis, qua Deum et Dei Filium
esse intellexisti quem genuisti. At vero Martha rationalis
erat prudentia, qua ei ut Domino Filioque
tuo in carne servisti. Tu ergo, Domina, nasus es
speciosus, ad quam dicit sponsus: Nasus tuus sicut
turris Libani [(Cantic. VII, 4)]
, quae aedificata est
cum propugnaculis: mille clypei pendent ex ea, omnis
armatura fortium [(Cantic. IV, 4)]
. Nasus duo habet

foramina, per quae spiritum a capite emittit: ita tu,
Domina, virginitate et humilitate tua de coelo eduxisti
Filium Dei, Spiritus oris nostri, dicente propheta, Christus Dominus
[(Thren. IV, 20)]
. Spiritus
vero est Dominus 731 Christus: quippe qui ut
spiritus oris nostri charitatem calefacit, cupiditatem
nostram refrigerat, ad bonam nos voluntatem
movit, fide justificavit. Tu ergo nasus Ecclesiae similis
es turri, celsa videlicet dignitate, firma gravitate.
Turris es Libani. Libanus mons, qui dicitur
Dealbatio, altam prae omnibus signat innocentiam
tuam. Innocens fuisti ab originalibus et ab actualibus
peccatis. Nemo ita praeter te. Unde auctoritas
Augustini: « Cum de peccatis agitur, nullam de

beata Maria volumus fieri mentionem. Ex eo
enim majorem credimus ei collatam virtutem ad
vincendum ex omni parte peccatum, quae concipere
et parere meruit eum qui nullum habuit peccatum [(Lib. de Natura et Gratia, cap. 36, n. 42)] .
»
Ex omni inquit, parte hoc est, ex parte originalis,
et ex parte actualis peccati. Ea ergo sola excepta,
caeteri omnes quid dicere possunt, nisi quod ait
apostolus Joannes: Si dixerimus quod peccatum non
habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non
est? [(I Joan. I, 8.)]
Ego quoque pia fide opinor, in
utero matris tuae ab originalibus te absolutam peccatis:
nec vana est fides, nec opinio falsa. Denique
et rationes et auctoritates inveniuntur ista stipulantes.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.