PL 184, col. 1075

In antiphonam Salve Regina (Auctor incertus), J. P. Migne

Et quidem ratio sic: Si alii in utero matris
fuerunt sanctificati, multo magis tu, mater Domini.
Sed Jeremias et Joannes, alter sanctificatus [(Jerem.
I, 5)] , alter Spiritu sancto repletus in utero matris
leguntur [(Luc. 1, 64)] . Ergo et tu, Maria genitrix
Dei, quae sola totam Spiritus sancti gratiam possedisti,
quam alii habuere per partes. Te enim angelus
Gabriel pronuntiavit gratia plenam [(ibid., 28)] .
Tuum odorem longe ante in filio patriarcha Isaac
trahebat dicens: Ecce odor filii mei sicut odor agri
pleni [(Gen. XXVII, 21)]
. Tu es ager plenus, plena virtutum,
plena gratiarum. Tu protulisti frumentum
electorum, quod est etiam Angelorum cibus. Te benedixit
Dominus. Te, inquam, benedixit Dominus,
ut per te benedictam vita veniret, sicut mors per

Evam processerat maledicta. De te secretorum coelestium
conscius Salomon dicit: Quae est ista quae
progreditur sicut aurora consurgens, pulchra ut luna,
electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? [(Cantic. VI, 9.)]
Aurora semper noctem sequitur,
nox precedit auroram. Quid autem est nox frigida
et obscura, nisi originale peccatum, frigidum concupiscentia,
obscurum ignorantia? Tu ergo processisti
ut aurora lucida et rubicunda, quia superatis
originalibus peccatis in utero matris, nata es lucida
cognitione veritatis, et rubicunda amore virtutis.
Inde est quod nativitatem tuam sanctam sancta Ecclesia
festivis celebrationibus honorat, quod alias
non faceret. Denique nullius praeter te, nisi Domini
Filii tui, et Joannis Baptistae (qui utique sancti nati

sunt) colit nativitatem.
4.
Cum igitur tam clare auctoritates divinae tuam
ab utero testentur innocentiam, quis ultra dubitet
sanctam et immaculatam huic mundo progenitam?
Tu es proinde turris Libani cum propugnaculis
aedificata. Ab ineunte quippe aetate dilexisti justitiam,
et odisti iniquitatem. Quare delectatio justitiae,
odiumque iniquitatis, cum quibus crevisti, tua
fuere propugnacula. His quippe visis, hostibus certe
suspecta fuisti. Non enim parum formidabant, ne
forte tu esses (quae et eras) per quam expugnandi
erant et damnandi: propter quod et terribilis fuisti
eis ut castrorum acies ordinata. Nihil vero omnino
proficit inimicus in te, eo quod mille clypei pependerunt

ex te, omnis armatura fortium. Denarius
solidus millenarius est: siquidem denarius quadratus
centenarium perficit. Porro decem sunt praecepta
Legis Primum est: Dominum Deum tuum adorabis,
et illi soli servies [(Deut. VI, 13)]
. In hoc solius
Dei praecipitur cultus. Nulli quippe alii servitus,
quae graece latria dicitur, debetur. Siquidem quando
daemonibus exhibetur, idololatria vocatur: quod proximo
inhibetur praecepto, Non assumas nomen Dei
tui in vanum. Ac si diceret: Nulli creaturae Dei honorem
exhibeas, nihil per incantationes aut auguria
quaeras. Porro speciale obsequium Deo praebetur
in observantia sanctarum solemnitatum: unde
tertium praeceptum contexitur, Observa diem Sabbati:
quod est, In sacris feriis te exerce, quatenus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.