PL 184, col. 1176

Speculum monachorum (Arnulfus de Boeriis), J. P. Migne

verba et rationabilia loquatur: et antequam ea proferat,
bis ad limam veniant, quam semel ad linguam.
Si cum saeculari loquendum est, tunc maxime adhibeat
custodiam ori suo, ut nihil proferat quod non
aedificet audientem.
Sic in cunctis se habeat, ut aedificet videntes: et
nemo dubitet, cum viderit eum vel audierit, quin
vere sit monachus.
Post Completorium singulis diebus capitulum sibi
teneat: et convocatis cogitationibus suis, ponat rationem
diligenter, quid ipso die cogitatione, locutione,
vel opere deliquerit, publice, vel privatim:
per singulas noctes lectum suum lavans, hoc est singulis
peccatis, lacrymis et doloribus purificatis diligenter
de singulis computet; in crastino publice de

apertis; de occultis vero facturus confessionem secreto. 800
2.
Quae ut perfecta sit, tria debet habere:
scilicet ut sit voluntaria, nuda, et munda. Voluntaria,
id est, ex propria deliberatione et proposito.
Nuda, ut nude prout gessit confiteatur peccatum
suum. Munda, ne peccatum suum praedicet sicut
Sodoma: sed plura et simplici intentione se accuset.
In capitulo, qui publice offendit, manifeste revelet
tanquam assistens judici. In omnibus sic ibi loquatur,
spondeat, vel proclamet, ut sermo ejus interius
vel exterius sit perunctus oleo charitatis.
A nemine qualecunque munus accipiat.
Neminem habeat familiarem.
In omnibus fugiat singularitatis vel admirationis
notam.
Loquens nihil dicat, unde multum eruditus multumve
religiosus possit putari.
Ad interrogata paucis respondeat. Si de Scriptura
vel moribus agatur, aurem paret, non linguam.
Cum loquitur, non studeat eloquentiae: sed sermo
ejus sit potius rusticanus quam urbanus.
In omnibus agendis non studeat curialis videri.
Salva honestate fugiat omnes homines in potestate
positos, maxime saeculares.
Sectetur communia, operationes, labores, lectiones,
et caeteras observantias: in quibus non sit tanquam
vitula Ephraim, docta diligere trituram (Osee.

X, 11); id est, ad hujusmodi non consuetudine, sed
devotione trahatur.
Orationes quae imperantur, primo loco habeat:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.