PL 184, col. 1175

Speculum monachorum (Arnulfus de Boeriis), J. P. Migne

Si quis emendatioris vitae desiderio tactus, cogitationum,
locutionum, operumque suorum sollicitus
explorator, universos excessus suos corrigere
nititur: in praesentis paginae frequenti lectione et
assidua meditatione, tanquam in speculo, interioris
hominis sui faciem contempletur.
In primis ergo ex quo surgit ad vigilias, vitae suae
tempus per momenta singula debet monachus computare,
et videre semper ut bonum faciat, et malum
caveat in omni opere suo, et hoc dicat sibi ipsi: Si
modo moniturus esses, faceres istud?
Ad psalmodiam cor habeat; nisi fortassis ad aliquid
sublimius rapiatur: sed etiam omnium, quae
ibi dicuntur, usque ad unam litteram se pro certo
noverit debitorem vel dicendi in choro suo, vel audiendi

in alio.
Ad intervallum debet stare ad orationem, vel corporis
necessitati providere, ita tamen, ut vadens sibi
dici noverit: Sursum corda. Est autem spiritualis
propositi detrimentum, si cogat infirmitas rigoris
pristini aliquantulum relaxari.
Post lectionem est orandum: et si ad legendum
accedat, non tam quaerat scientiam, quam saporem.
Est autem Scriptura sacra puteus Jacob, ex quo hauriuntur
aquae quae in oratione funduntur. Nec semper
ad oratorium est eundum, sed in ipsa lectione
poterit contemplari et orare.
Sacris altaribus, si sacerdos est, tanquam unus ex
summis Angelis in spiritu totus assistat. Si minister,
tanquam angelus Domino ministret.
Cum aliis eat ad laborem: ubi consideret, non
quid agat, sed propter quid venerit. Cessante manu
spiritus laboret vel orando, vel meditando, quamvis
et in ipso labore idipsum facere teneatur.
Ad mensam non solum fauces cibum capiant; sed
etiam aures hauriant verbum Dei. Non enim debet
totus manducare; sed sic occupetur cor ad verbum
Dei, ut solae fauces sumant cibum, aures verbum.
De hoc autem plurimum gaudeat, si ei viliora quam
aliis apponuntur. Nam revera feliciores sunt, qui in
parcitate sustinenda fuerint fortiores.
In gratiis agendis pro duobus sibi noverit supplicandum:
vel pro peccatis eorum quorum eleemosynis
sustentatur; vel forsitan pro seipso, quia corpori

suo supra necessitatem indulserit.
Si vocatur ad colloquium; secundum Regulam [(Reg. S. Benedicti. cap. 7)]
leniter, et sine risu, pauca

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.