PL 184, col. 482

Scala claustralium (Auctor incertus (Guigo V prior Carthusiae)), J. P. Migne

quomodo cavere poterimus ne, falsa aut inania
quaedam meditando, limites a sanctis patribus constitutos
transeamus, nisi prius circa hujusmodi ante
ex lectione aut ex auditu fuerimus instructi? Auditus
enim quodam modo pertinet ad lectionem. Unde
solemus dicere, non solum libros ipsos nos legisse,
quos nobis ipsis vel aliis legimus, sed illos etiam
quos a magistris audivimus. Item quid prodest homini
si per meditationem quae agenda sunt videat,
nisi orationis auxilio et Dei gratia ad ea obtinenda
convalescat? Omne siquidem datum optimum, et
omne donum perfectum desursum est, descendens
a Patre luminum [(Jacob. I, 17)] , sine quo nihil possumus
facere: sed ipse in nobis facit opera, non
tamen omnino sine nobis. Cooperatores enim Dei

sumus, sicut dicit Apostolus [(I Cor. III, 9)] . Vult siquidem
Deus ut eum adjuvemus, et ut ei, advenienti
et praestolanti ad ostium, aperiamus sinum
voluntatis nostrae, et ei consentiamus. Hunc consensum
exigebat a Samaritana, quando dicebat: Voca virum tuum.
Quasi diceret: Volo tibi infundere
gratiam, tu applica liberum arbitrium. Orationem
exigebat ab ea, cum dicebat: Tu si scires donum
Dei, et quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere;
forsitan petiisses ab eo aquam vivam. Hoc audito,
quasi ex lectione mulier instructa, meditata est in
corde suo bonum sibi fore et utile habere hanc
aquam. Accensa ergo habendi desiderio, convertit
se ad orationem, dicens: Domine, da mihi hanc
aquam, ut non sitiam amplius, neque veniam huc

haurire aquam [(Joan. IV. 16, 10, 15)]
. Ecce auditus
verbi Domini, et sequens super eo meditatio incitaverunt
eam ad orandum. Quomodo namque esset
sollicita ad postulandum, nisi prius eam accendisset
meditatio? Aut quid ei praecedens meditatio contulisset,
nisi quae appetenda monstrabat, sequens
oratio impetrasset? Ad hoc ergo ut fructuosa sit
meditatio, oportet ut sequatur orationis devotio,
cujus quasi effectus est contemplationis dulcedo.
CAPUT XII. Quomodo praedicti gradus concatenati sint ad invicem.
13.
Ex his possumus colligere: quod lectio sine
meditatione arida est; meditatio sine lectione, erronea;
oratio sine meditatione est tepida; meditatio
sine oratione, infructuosa: oratio cum devotione

contemplationis acquisitiva; contemplationis adeptio
sine oratione, aut rara, aut miraculosa. Deus, cujus
potentiae non est numerus vel terminus, et cujus
misericordia super omnia opera ejus, quandoque
ex lapidibus suscitat filios Abrahae, dum duros et
nolentes acquiescere cogit ut velint: et ita quasi
prodigus, ut vulgo dici solet, bovem cornu trahit,
quando non vocatus se infundit. Quod etsi quandoque
aliquibus legimus contigisse, ut Paulo et quibusdam
aliis, non tamen ideo debemus nos, quasi
Deum tentando, divina praesumere, sed facere quod
ad nos pertinet: legere scilicet et meditari in lege
Dei; orare ipsum ut adjuvet infirmitatem nostram
et videat imperfectum nostrum: quod ipse docet nos

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.