PL 184, col. 497
Meditationes de humana conditione (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)),
Noli ergo vilipendere orationem tuam, quoniam
ille ad quem oras, non vilipendit eam; sed antequam
egrediatur de ore tuo, ipse scribi eam jubet
in libro suo. Et unum e duobus indubitanter sperare
debemus, quoniam aut dabit nobis quod petimus,
aut quod nobis noverit esse utilius. Cogita
itaque de Deo quidquid melius potes, et de te quidquid
deterius vales. De illo amplius credere debes,
quam cogitare potes. Omne tempus in quo de Deo
non cogitas, hoc te computes perdidisse. Omnis siquidem
res aliena est a nobis: tempus autem tantum
nostrum est. Vaca ergo, et ubicunque fueris, tuus
esto. Noli te rebus tradere, sed commodare. Quocunque
loco consistis, cogitationes tuas jacta in
Deum, et aliquid salutare in animo tuo versa.
Omnis siquidem locus ad meditandum congruus
est.
19.
Tota ergo facultate animum colligens, libere
tecum habita, et in latitudine cordis tui deambulans,
ibidem coenaculum grande stratum Christo exhibe.
Mens namque sapientis semper est apud Deum. Illum
semper 328 ante oculos habere debemus, per
quem sumus, vivimus et sapimus. Ipsum namque,
ut essemus, habemus auctorem; ipsum etiam ut sapientes
simus, debemus habere doctorem, et ut
beati simus, internae suavitatis largitorem. Et in hoc
imaginem ejus, hoc est illius summae Trinitatis, in
nobis cognoscimus. Nam sicut ille est, et sapiens
est, et bonus est; sic et nos pro modulo nostro et
sumus, et nos esse scimus, et id esse et nosse diligimus.
Utere igitur te ipso velut Dei templo, propter
illud quod in te est simile Deo. Honor siquidem
Deo summus est, illum venerari et imitari. Imitaris,
si pius es. Templum enim sanctum est Deo mens
pia, et altare optimum cor ejus. Veneraris, si misericors
es, sicut ipse omnibus misericors est. Hostia
siquidem acceptabilis est Deo, facere bonum omnibus
pro Deo. Fac omnia sicut Filius Dei, ut dignus
sis eo qui te dignatus est filium vocare. In omnibus
vero quae agis, Deum esse praesentem cognosce. Cave
ergo ne in eo quod male delectat, vel visio tua vel
cogitatio tua remoretur: nec dicas aut facias quod
non licet, etiam si libet: nec aliquo facto vel signo
Deum offendas, qui ubique praesens cernit quidquid
facis. Magna custodia tibi necessaria est, quoniam
ante oculos Judicis vivis cuncta cernentis. Cum
illo tamen semper es securus, si talem te praeparaveris,
ut tecum adesse dignetur. Si tecum non est
per gratiam, adest per vindictam. Sed vae tibi, si ita
tecum est. Imo vae tibi, si ita tecum non adest. Illi
namque irascitur Deus, quem peccantem non flagellat:
nam quem flagellando non emendat, in futuro
damnat.
CAPUT VII. De custodia cordis, et studio orationis.
20.
Certum est quoniam mors ubique minatur
tibi. Diabolus insidiatur, ut rapiat animam tuam,
quando egredietur de corpore: tu vero noli timere,
quoniam Deus qui in te habitat (si tamen in te habitat)