PL 184, col. 498

Meditationes de humana conditione (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)),

eripiet te, et a morte, et a daemone. Fidelis
enim socius est, nec deserit sperantes in se, nisi
ipse prior deseratur. Deseritur autem cum cor per
pravas et inutiles cogitationes vaga mente discurrit.
Idcirco omni sollicitudine et custodia illud custodire
et tenere debes, ut in illo Deus requiescere
possit. In omni namque creatura quae sub sole mundi
vanitatibus occupatur, nihil humano corde sublimius,
nihil nobilius, nihil Deo similius reperitur.
Quapropter nihil aliud quaerit a te nisi cor tuum.
Munda ergo illud per puram confessionem et assiduam
orationem, ut mundo corde Deum videre possis
per continuam Dei circumspectionem. In omni
loco esto ei subjectus et intentus, et compone mores
tuos, ut sis in te placatus. Dilige omnes homines,

et omnibus te amabilem exhibe, ut sis pacificus, et
Dei filius. Sic eris bonus monachus, sanctus, humilis
et rectus: et cum talis fueris, memento mei.
21.
Vae mihi qui ista dico, et ista non facio: et
si aliquando facio, non diu persevero. Ista habeo in
memoria, et non servo in vita: habeo in sermonibus,
et non in moribus. Legem in corde et in ore
tota die rumino, et contraria legi ago. Lego de religione
in ea, et plus diligo lectionem quam orationem.
Verumtamen nihil aliud me docet divina Scriptura,
nisi religionem amare, unitatem servare,
charitatem habere. Ego autem miser et miserabilis,
citius curro ad lectionem, quam ad orationem: libentius
volo legere, quam Missas auscultare. Exspectat
me aliquis volens de necessitate sua mihi

loqui; ego vero librum aliquem accipio, quem ille
vel ille vellet habere. Lego in eo, et legendo amitto
fructus charitatis, pietatis affectus, compunctionis
fletus, Missarum utilitatem, coelestium contemplationem.
Nil tamen in hac vita dulcius sentitur, nil
avidius sumitur, nil ita mentem ab amore mundi separat,
nil sic animam contra tentationes roborat,
nil hominem ita excitat et adjuvat ad omne opus
bonum, et ad omnem laborem, quam gratia contemplationis.
329
CAPUT VIII. De incuriae seu negligentiae inter orandum detestatione.
22.
Miserere mei, Deus, quoniam ibi plus pecco,
ubi peccata mea emendare debeo. In monasterio

namque saepe dum oro, non attendo quod dico. Oro
quidem ore, sed mente foris vagante, orationis fructu
privor. Corpore sum interius, sed corde exterius:
et ideo perdo quod dico. Parum enim prodest
sola voce cantare sine cordis intentione. Propterea
magna perversitas, imo magna insania est, quando
cum Domino majestatis loqui in oratione praesumimus,
et insensati aurem avertimus, et ad nescio
quas ineptias convertimus cor. Magna quoque insania,
et graviter vindicanda, cum vilissimus pulvis loquentem
ad se audire dedignatur Creatorem universitatis.
Ineffabilis vero est dignatio divinae bonitatis,
quae quotidie conspicit nos infelices aures avertentes,
obdurantes corda, et nihilominus clamat ad nos
dicens: Redite, praevaricatores, ad cor [(Isa. XLVI, 8)]
.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.