PL 184, col. 499

Meditationes de humana conditione (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)),

Vacate, et videte quoniam ego sum Deus
[(Psal. XLV,
11)]
. Loquitur mihi Deus in Psalmo, et ego illi: nec
tamen, cum Psalmum dico, attendo cujus Psalmus
sit. Idcirco magnam injuriam Deo facio, cum illum
precor ut meam precem exaudiat, quam ego qui
fundo, non audio. Deprecor illum ut mihi intendat:
ego vero nec mihi, nec illi intendo; sed, quod deterius
est, immunda et inutilia in corde versando, fetorem
horribilem ejus aspectibus ingero.
CAPUT IX. De instabilitate cordis humani
23.
Nihil est in me corde meo fugacius; quod
quoties me deserit, et per pravas cogitationes defluit,
toties Deum offendit. Cor meum cor vanum,
vagum et instabile, dum suo ducitur arbitrio, et divino

caret consilio, in se ipso non potest consistere;
sed omni mobili mobilius, per infinita distrahitur, et
hac atque illac per innumera discurrit. Et dum per
diversa requiem quaerit, non invenit; sed in labore
miserum, a requie vacuum manet: sibi non concordat,
a se dissonat; a se resilit, voluntates alternat,
consilia mutat, aedificat nova, destruit vetera,
destructa reaedificat, eadem iterum atque iterum
alio et alio modo mutat et ordinat, quia vult et non
vult, et nunquam in eodem statu permanet. Sicut
enim molendinum velociter volvitur, et nihil respuit,
sed quidquid imponitur molit; si autem nihil apponitur,
se ipsum consumit: sic cor meum semper
est in motu, et nunquam requiescit; sed sive dormiam,
sive vigilem, somniat et cogitat quidquid ei

occurrit. Et sicut molendinum arena, si imponatur,
exterminat, pix inquinat, palea occupat; sic cor
meum cogitatio amara turbat, immunda maculat,
vana inquietat et fatigat. Ita cor meum dum futurum
non curat gaudium, nec divinum quaerit auxilium,
ab amore coelestium elongatur, et in amore
terrestrium occupatur. Cumque elabitur ab illis, et
involvitur in istis, vanitas illud recipit, curiositas
deducit, cupiditas allicit, voluptas seducit, luxuria
polluit, torquet invidia, turbat iracundia, cruciat
tristitia; sicque miseris casibus submergitur omnibus
vitiis, quoniam unum Deum, qui ei sufficere poterat,
dimisit.
24.
Per multa dispergitur, et huc illucque quaerit
ubi requiescere possit, et nihil invenit quod ei sufficiat,

donec ad ipsum redeat. A cogitatione in cogitationem
ducitur, et per varias occupationes et affectiones
variatur, ut saltem varietate ipsarum rerum
impleatur, quarum qualitate satiari non potest. Sic
labitur cordis miseria subtracta divina gratia. Cumque
ad se revertitur, et discutit quod cogitavit, nil
reperit; quia non opus fuit, sed importuna cogitatio,
quae componit multa de nihilo. Sic denique decipit
imaginatio, quam daemonum format illusio.
Imperat mihi Deus ut praebeam illi cor meum; et
quia imperanti Deo non sum obediens et subditus,
mihi sum rebellis et contrarius. Unde mihi subjugari
non potero, donec illi fuero subjectus; mihique
serviam nolens, qui ei nolo servire volens. Idcirco

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.