PL 184, col. 500

Meditationes de humana conditione (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)),

plura machinatur cor 330 meum uno momento,
quam omnes homines perficere possent uno anno.
Cum Deo non sum unitus, et ideo in me ipso sum
divisus. Cum illo vero uniri non possum, nisi per
charitatem, nec subjici nisi per humilitatem, nec
vere humilis esse nisi per veritatem.
25.
Expedit ergo ut in veritate me discutiam, et
cognoscam quam vilis, quam fragilis, et quam labilis
sum. Deinde cum omnes miserias meas cognovero,
necesse est illi inhaeream, per quem sum, sine
quo nihil sum, et nihil facere possum. Et quia a
Deo peccando recessi, nisi per veram confessionem
ad illum redire non possum. Fateri ergo oportet
quod fatendum est; quia nunquam eo modo aut ea
intentione, qua peccavi, peccata confessus sum; nec

omnium recordatus sum, aut propter vetustatem,
aut propter multitudinem. Si autem confessus sum,
non pure confessus sum propter turpitudinem. Confessionem
etiam meam divisi, ut diversis sacerdotibus
diversa manifestarem: et ita venia carui, ad
quam per partes pervenire putavi. Exsecranda namque
fictio est, peccatum dividere, et superficie tenus
radere, non intrinsecus eradicare. Non enim utilis
est confessio, nisi sit in oris veritate, et cordis puritate.
Et ut tres sint qui testimonium nobis dent in
coelo, Pater, Filius, et Spiritus sanctus, addamus
testes sacerdotes cordi nostro et ori, ut in ore duorum
vel trium testium stet omne verbum.
26.
Sed dicis: Sufficit mihi soli Deo confiteri,
quia sacerdos sine eo a peccatis me absolvere non

potest. Ad quod non ego, sed beatus Jacobus respondet
dicens: Confitemini alterutrum peccata vestra [(Jacobi V, 16)]
.
Conveniens namque valde est, ut nos
qui peccando Deo contumaces fuimus, poenitendo
supplices sacerdotibus et ministris ejus simus, ut
homo qui ad gratiam conservandam mediatore non
eguit, jam eam recuperare non nisi per mediatorem
hominem possit. Gemat ergo et suspiret; et anxius
pro peccato timeat, et expavescat: sollicitus discurrat,
auxiliatores et intercessores quaerat; prosternat
se humiliter homini, qui humiliter adstare noluit
Creatori. Nam et hoc saluberrimum est, ut homo
corde poeniteat, et ore delictum suum confiteatur:
quatenus Deus, qui pius adest per gratiam, cor ad
poenitentiam compungat: deinde adsit, ut confitenti

peccatorum veniam tribuat. Quod si forte peccator
vere poeniteat, sed intercurrente articulo necessitatis,
ad confessionem pervenire non possit; confidenter
credere debemus, quod summus Sacerdos
complet in eo quod mortalis non potuit. Et jam
apud Deum factum constat, quod homo quidem
vere voluit, sed non valuit adimplere; quia confessionem
non contemptus exclusit, sed impedivit necessitas.
CAPUT X De impatientia correctionis, et accusatione propriorum defectuum ac vitiorum.
27.
In capitulo, ubi peccata mea emendare debui,
peccatis peccata addidi Cum de illis accusatus fui,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.