PL 184, col. 501

Meditationes de humana conditione (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)),

aut aliquo modo excusavi, aut ex toto negavi; aut,
quod deterius est, defendi, et impatienter respondi:
cum nullum sit peccatum a quo non sim contaminatus,
aut contaminari non possim. Justum est ergo,
ut omni excusatione remota emendationem promittam,
undecunque aut a quocunque accuser;
quatenus sic liberari valeam a peccato perpetrato
vel perpetrando. Multitudinem iniquitatum mearum
expavescens, aliorum transgressiones reprehendere
timui, et ideo mortis auctor exstiti; quia virus quod
clamando expellere potui, non expuli. Indignatus
sum adversus alios, qui me de vitiis meis reprehendebant;
et quos amare debui, odivi. Illa quae mihi
nocebant, vel displicebant, desideravi ut non essent.
Sciebam tamen quod in natura sui erant bona,

et a bono factore facta; sed ideo mihi nocebant,
quia malus eram, et male illis utebar. Nihil enim
mihi contrarium est, nisi ego ipse. Mecum est quidquid
mihi nocere potest, et ego ipse mihi sarcina
sum.
28.
Optavi etiam ut Deus peccata mea nesciret,
aut punire nollet, aut non posset; et ita volui Deum
esse insipientem, injustum et impotentem: quod si
esset, Deus 331 non esset. Non est superbia super
superbiam meam, propterea longe a salute mea,
verba delictorum meorum, suspecta est siquidem
Deo superbia et odiosa; nec fieri potest ut cum eo
in gratiam revertatur. Diversum utriusque hospitium,
nec in eodem cohabitant animo, quibus non
licuit cohabitare in coelo. In coelo nata est; sed

velut immemor qua via inde cecidit, illuc postea
redire non potuit. Cum aer pluvia, vel nimio frigore,
aut calore turbatus fuit, contra Deum inique
murmuravi. Omnia namque quae ad usum vitae accepimus,
ad usum culpae convertimus. Quapropter
justum est ut qui in cunctis peccavimus, in cunctis
feriamur. Saepe ad sacrum Mysterium vocem meam
fregi, ut dulcius cantarem: magis delectabar in vocis
modulatione, quam in cordis compunctione.
Deus vero, cui non absconditur quidquid illicitum
perpetratur, non quaerit vocis lenitatem, sed cordis
puritatem. Nam dum cantor mulcet populum vocibus,
Deum irritat pravis moribus. Licentiam loquendi
vel aliquid faciendi, saepe nimia importunitate,

vel calliditate a praelatis meis extorsi: non attendens
miser, quoniam ille se decipit, qui occulte
vel aperte satagit ut hoc ei Pater spiritualis injungat
quod ipse desiderat.
29.
Acum, vel cultellum, vel aliquid utile multoties
nimium desideravi, nec confessus sum; quia
peccatum non aestimabam, propter rei vilitatem.
Verumtamen non multum distat quaecunque substantia
vilis vel pretiosa requiratur, dum aequaliter
sit corruptus affectus. Non enim cultellus in vitium
est, sed cultelli appetitus: neque aurum in vitium
est, sed auri cupiditas. In labore non laboravi quantum
debui, vel quantum potui. In silentio etiam fui
otiosus, quod est maximum peccatum. In silentio
namque nemo sic debet esse otiosus, ut in eodem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.