PL 184, col. 502

Meditationes de humana conditione (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)),

otio utilitatem non cogitet proximi: nec sic actuosus,
ut Dei contemplationem non requirat. Parum
enim proficit, qui alteri non prodest, cum potest. De
vitiis meis multoties me jactavi; putans esse insigne
virtutis, ubi erat lapsus criminis. De virtutibus
etiam vitia feci. Justitia namque dum suum modum
excedit, crudelitatis vitium gignit: et nimia pietas
dissolutionem disciplinae parturit. Sic saepe vitium
est quod virtus putatur. Sic remissa segnities mansuetudo
creditur, et pigritiae vitium quietis virtutem
imitatur. Finxi me esse quod non eram: dixi me
velle quod nolebam, vel nolle quod volebam. Aliud
ore dicebam, et aliud corde volvebam: et ita sub
ovina pelle vulpinam conscientiam conservabam.
Vulpina plane conscientia est tepida conversatio,

animalis cogitatio, ficta confessio, brevis et rara
compunctio; obedientia sine devotione, oratio sine
intentione, lectio sine aedificatione, sermo sine circumspectione.
30.
O quam dura mihi sunt ista quae loquor!
quoniam meipsum loquendo ferio. Verumtamen
quia me peccatorem non nego, sed peccatum meum
cognosco, erit fortasse apud Deum pium judicem
ipsa cognitio culpae, impetratio veniae. Dicam ergo,
dicam miseriam meam, si forte sua pietas moveat
illum. Dicam peccatum meum, quoniam notitia
peccati initium est salutis. Magnam porto coronam,
et vestem rotundam; regulam servo jejuniorum;
statutis psallo horis, sed cor meum longe est a Deo
meo. Exteriorem superficiem intuens [ al. mundans],

salva mihi omnia arbitror, non sentiens vermem interiorem
qui interiora corrodit. Unde Oseas, Comederunt
alieni robur meum, et ignoravi [(Osee VII, 9)]
:
et ideo pergens totus in ea quae foris sunt, et ignarus
interiorum meorum, sicut aqua effusus sum, et
ad nihilum redactus sum, praeteritorum obliviscens,
praesentium negligens, futura non providens. Ingratus
sum ad beneficia, pronus ad mala, et tardus ad
bona.
31.
Si me non inspicio, nescio meipsum: si autem
me inspicio, tolerare me non possum; tanta invenio
in me quae digna sunt reprehensione et confusione:
et quanto me subtilius et saepius discutio,
tanto plures abominationes in angulis cordis mei

invenio. Ex quo namque peccare coepi, nunquam
unum diem sine peccato transire potui; nec adhuc
peccare cesso, sed de die in diem peccata peccatis
addo, et ea quae prae oculis habeo, inspicio, nec
gemo; erubescenda video, nec erubesco. Dolenda
intueor, nec doleo: quod est mortis signum, et
damnationis 332 indicium. Membrum enim quod
dolorem non sentit, mortuum est; et morbus insensibilis,
est incurabilis. Levis sum et dissolutus, nec
me corrigo, sed ad peccata quae confessus sum,
quotidie redeo; nec caveo foveam, in quam miser
ego cecidi, vel alios cadere feci, aut vidi. Cumque
plorare et orare deberem pro malis quae feci, et bonis
quae neglexi, proh dolor! versum est mihi in
contrarium. Nam tepui et frigui a fervore orationis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.