PL 184, col. 503
Meditationes de humana conditione (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)),
et jam sine sensu frigidus remansi: et ideo flere meipsum
non possum, quoniam gratia lacrymarum recessit
a me.
CAPUT XI. De individuo comitatu conscientiae nos ubique remordentis.
32.
Peccata mea celare non possum, quoniam
quocunque vado, conscientia mea mecum est, secum
portans quidquid in ea posui, sive bonum sive
malum. Servat vivo, restituet defuncto depositum
quod servandum accepit. Si male facio, adest illa;
si autem bene facere videor, et inde extollor, adest
illa. Adest vivo, sequitur mortuum. Ubique mihi
gloria, vel confusio est inseparabilis pro qualitate
depositi. Sic, in domo propria, et a propria familia
habeo accusatores, testes, judices et tortores. Accusat
me conscientia, testis est memoria, ratio judex,
voluptas carcer, timor tortor, oblectamentum
tormentum. Quotquot enim fuerunt oblectamenta
mala, tot erunt tormenta dira in poena: nam inde
punimur, unde delectamur
CAPUT XII. De tribus inimicis hominis, carne, mundo et diabolo.
33.
Adjuva me, Domine Deus meus, quoniam inimici
mei animam meam circumdederunt: corpus
scilicet, mundus, et diabolus. A corpore fugere non
possum, nec ipsum a me fugare. Circumferre illud
necesse est, quoniam alligatum est mihi: perimere
non licet, sustentare cogor; et cum illud impinguo,
hostem meum adversum me nutrio. Si enim satis
comedero, et id robustum fuerit, sanitas et fortitudo
ejus mihi adversantur. Mundus vero circumcingit
et obsidet me undique, et per quinque portas,
videlicet per quinque corporis sensus, scilicet visum,
auditum, gustum, odoratum et tactum, sagittis
suis me vulnerat; et mors intrat per fenestras meas
in animam meam. Respicit oculus, et mentis sensum
avertit. Audit auris, et intentionem cordis inflectit.
Odoratus cogitationem impedit. Os loquitur, et fallit.
Per tactum ardor libidinis pro aliqua parva occasione
excitatur; et nisi illico respuatur, subito totum
corpus occupat, urit et incendit. Primo carnem
cogitatione modicum titillat: deinde delectatione
turpi mentem maculat; et ad extremum per consensum
pravitatis sibi mentem subjugat. Porro diabolus
quem videre non possum, et ideo minus ab eo mihi
cavere, tetendit arcum suum, et in eo paravit sagittas
suas, ut vulneret me repente. Narravit ut absconderet
laqueos suos, et dixit: Quis videbit eos? [(Psal. LXIII, 6.)]
Laqueum posuit in auro et argento;
et in omnibus quibus abutimur, cum illis male
delectamur et illaqueamur. Nec solum laqueum
posuit, sed et viscum. Viscus est amor possessionis,
affectus cognationis, cupiditas honoris, et carnis voluptas:
quibus anima inviscatur et irretitur, ne
pennis contemplationis per plateas supernae Sion
volare possit. Sagittae diaboli sunt ira, invidia,