PL 184, col. 504

Meditationes de humana conditione (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)),

luxuria, et caetera quibus anima vulneratur. Et quis
est ille qui jacula ejus ignea exstinguere possit?
Proh dolor! his telis superatur saepe fidelis
Heu mihi! quot video bella parata mihi!
34.
Undique tela volant, undique tentamenta, undique
pericula. Quocunque me vertam, nulla securitas
est. Et quae mulcent, et quae tristant, vel molestant,
omnia timeo: esuries et refectio, somnus
et vigiliae, labor et quies pugnant contra me. Non
minus suspectus est mihi jocus, quam ira. Multos
siquidem jocando scandalizavi. Nec minus prospera
vereor quam adversa. Prospera namque suavitate
sua incautum me faciunt, et 333 decipiunt. Adversa
vero quia aliquid amaritudinis habent, velut
potiones amare me suspectum et timidum faciunt.

Magis timeo malum quod facio in abscondito, quam
quod in aperto. Malum namque quod nemo videt,
nullus reprehendit: et ubi non timetur reprehensor,
securus accedit tentator, et facilius perpetratur iniquitas.
Nimirum utrobique bellum, utrobique periculum,
utrobique timendum: et sicut in hostili regione
versantibus, hac illacque circumspiciendum
est, et ad omnem strepitum circumagenda est cervix.
Caro suggerit mihi mollia, mundus vana, diabolus
amara. Quia quoties carnalis cogitatio mentem
importune pulsat de cibo et potu, de somno,
caeterisque similibus ad carnis curam pertinentibus,
caro mihi loquitur. Cum de ambitione saeculi, de jactantia,
de arrogantia cogitatio vana in corde versatur,
de mundo est. Quando autem ad iram et iracundiam,

et amaritudinem animi provocor, diabolica
suggestio est: cui non aliter quam ipsi diabolo resistendum
est, nec aliter ab ea cavendum quam ab
ipsa damnatione. Daemonum officium est suggestiones
malas ingerere: nostrum est illis non consentire.
Nam quoties resistimus, diabolum superamus, angelos
laetificamus, Deum honorificamus. Ipse enim
nos hortatur ut pugnemus, adjuvat ut vincamus:
certantes in bello spectat, deficientes sublevat, vincentes
coronat.
CAPUT XIII. De impugnatione trium dictorum inimicorum.
35.
Caro mea de luto est, et ideo lutosas et voluptuosas
cogitationes ab illa habeo; vanas et curiosas

a mundo; a diabolo malas et malitiosas. Isti
tres inimici me impugnant et persequuntur, nunc
quidem aperte, nunc vero occulte, semper autem
malitiose. Diabolus namque plus confidit in adjutorio
carnis, quoniam magis nocet domesticus hostis.
Illa vero ad subversionem meam cum illo foedus
iniit: utpote de peccato nata, et in peccato nutrita;
vitiis corrupta ab ipsa origine, sed multo amplius
vitiata prava consuetudine. Hinc est quod tam acriter
concupiscit adversus spiritum: quod assidue
murmurat, et impatiens est disciplinae: quod illicita
suggerit, nec rationi obtemperat, nec inhibetur ullo
timore. Huic accedit, hanc adjuvat, hac utitur tortuosus
ille serpens hostis humani generis: cui nullum
aliud est desiderium, nullum negotium, nullum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.