PL 184, col. 505
Meditationes de humana conditione (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)),
studium, nisi perdere animas nostras. Hic est qui
jugiter malum machinatur, argute loquitur, artificiose
suggerit, callide decipit. Illicitos motus insuffiat,
venenatas cogitationes inflammat: movet bella,
nutrit odia, incitat gulam, movet libidinem, desideria
carnis instigat, et peccati occasiones parat, et
mille nocendi artibus corda hominum pulsare non
cessat. Hinc est quod baculo nostro nos caedit, et
manus nostras proprio cingulo ligat: ut caro quae
data est nobis in adjutorium, fiat nobis in ruinam
et scandalum. Gravis lucta, et grave periculum est
adversus domesticum hostem pugnare: maxime
cum nos advenae simus, et ille civis. Ille suam inhabitat
regionem: nos exsules sumus et peregrini.
Magnum quoque discrimen est adversus diabolicae
fraudis astutiam tam crebros, imo continuos sustinere
conflictus: quem astutum fecit tam natura
subtilis, quam longa exercitatio malitiae hujus.
CAPUT XIV. De desiderio patriae coelestis, et summa ejusdem felicitate.
36.
Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab
his qui oderunt me, quoniam confortati sunt super
me. Ego vero qui usque ad hunc diem contra me
vixi, jamjam per tuam gratiam mihi vivere incipiam.
Sic enim in hoc mundo vivere debemus, ut
cum corpus coeperit a vermibus devorari in sepulcro,
anima laetetur cum sanctis in coelo. Illuc spiritus
dirigendus est, quo est iturus: illuc festinare
debemus, ubi semper vivamus, et ubi mori amplius
non timeamus. Si sic amamus istam labilem et caducam
vitam, ubi cum tanto labore vivimus, ubi
comedendo, bibendo, dormiendo, vix carnis necessitatibus 334
satisfacimus: multo magis amare
debemus vitam aeternam, ubi nullum laborem sustinebimus,
ubi summa semper jucunditas, summa
felicitas, felix libertas, et felix beatitudo; ubi similes
erunt homines angelis Dei, et fulgebunt justi
sicut sol in regno Patris eorum [(Matth. XIII, 43)] .
Qualis, putas, tunc erit splendor animarum, quando
solis splendorem habebit lux corporum? Nulla erit
ibi tristitia, nulla angustia, nullus dolor, nullus
timor, nullus ibi labor, nulla mors, sed perpetua
sanitas semper ibi perseverat.
37.
Non surgit ibi malitia, nec carnis miseria.
Nulla est ibi aegritudo, nulla omnino necessitas:
non est ibi fames, non sitis, non frigus, non aestus,
non lassitudo jejunii, nec ulla tentatio inimici, nec
peccandi voluntas, nec delinquendi facultas, sed totum
laetitia, totum exsultatio possidet. Homines quoque
angelis sociati, sine ulla carnis infirmitate in
perpetuum manebunt. Ibi erit jucunditas infinita,
beatitudo sempiterna: in qua qui semel suscipitur
semper tenetur. Ibi est requies a laboribus, pax est
ab hostibus, amoenitas de novitate, securitas de
aeternitate, suavitas atque dulcedo de Dei visione.
Et quis non illic habitare vehementer desideret, et
propter pacem, et propter amoenitatem, et propter
aeternitatem, et propter Dei visionem? Nullus est ibi