PL 184, col. 510

De interiori domo (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)), J. P. Migne

aliosque corporis sensus foras egreditur, atque
in his exterioribus delectatur. Sed cum invenerit
portas istas clausas, tunc rediens ad se, et videns se
nudam et desolatam, inaestimabili confusione et horrore
concutietur. Et quia mundi consolationem quaesivit,
illam quae a Deo intus in conscientia datur,
non habebit. Et non solum eam dedignabitur Deus
visitare, sed nec ipsa quidem, male sibi conscia, seipsam
poterit tolerare. Requiem in se non poterit
habere, quoniam illum dereliquit cum quo habitare
et requiescere debuit. Cogita ergo in societate aliorum
nunc positus, quia non poteris semper manere
cum illis. Et interim elige tibi socium illum, qui cum
subtracta tibi fuerint haec omnia, tibi fidem servabit,
qui dilectoribus suis fidem servat, nec recedit in

tempore angustiae. Deus tuus ille est, quem eligere
debes.
4.
Omnes igitur cordis distractiones, et mentis
fluctuationes in unum collige, et in solo Deo totum
desiderium tuum fige ibi sit cor tuum, ubi est thesaurus
tuus desiderabilis multumque amabilis. Ipse
enim frequenter visitat et libenter inhabitat tranquillitatem
cordis, et otium quietae mentis; quoniam
pax est, et in pace factus est locus ejus [(Psal. LXXV,
3)] . Propterea talem te praepara, ut tecum adsit
Deus; sit in ore, sit in corde: semper tecum eat,
tecum redeat; nec recedat a te. Nunquam ille te dimittet,
nisi prior illum dimiseris. Ubicunque fueris,
nunquam solus esse poteris, si Deus tecum erit.

Munda igitur conscientiam tuam, et semper paratus
esto, ut quacunque hora venerit Dominus, et tecum
habitare voluerit, paratam sibi in te inveniat mansionem.
Ipse namque dixit: Facite mihi sanctuarium,
et ego habitabo in medio vestri [(Exod. XXV, 8)]
.
5.
Studeamus ergo templum Deo aedificare in nobis:
primo quidem ut in singulis nobis, deinde ut
in omnibus simul inhabitet; quia nec singulos dedignabitur,
nec universos. Primo igitur studeat unusquisque,
ne dissideat ipse a semetipso: quoniam
omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et
domus supra domum cadet [(Luc. XI, 17)] ; nec intrabit
Christus, ubi parietes inclinati fuerint, et maceriae
depulsae. Vult habere anima corporis sui domum

integram, et exire eam necesse est, si fuerint a se
invicem membra dispersa. Videat igitur et ipsa, si
desiderat Christum per fidem inhabitare in corde
suo, id est in seipsa: videat et sollicite caveat, ne
a se invicem membra ejus dissideant; id est, ratio,
voluntas, et memoria. Dignum habitaculum parat
Deo, cujus nec est ratio decepta, nec voluntas perversa,
nec memoria inquinata. Felix illa anima est,
quae domum cordis sui sic de peccatorum sordibus
studet emundare, et sanctis ac justis operibus adimplere,
ut in ea non solum angelos, verum etiam Dominum
angelorum habitare delectet. Mundata domo,
cunctisque malis ab ea exclusis, omnibus bonis impleatur;
ne sit nobis necessarium aliquid foris quaerere,
qui omnia forinseca reliquimus.
CAPUT II. De septem columnis erigendis ad aedificandam domum conscientiae, et in primis de bona voluntate, quae est columna prima.
6.
Sapientia ergo aedificet sibi domum: erigat columnas

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.