PL 184, col. 509

De interiori domo (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)), J. P. Migne

gloria, vel confusio uniuscujusque pro qualitate
depositi.
CAPUT PRIMUM. De conscientia prius mundanda et pacanda, quam aedificanda.
1.
Haec ergo conscientia, in qua anima perpetuo
mansura est, aedificanda est, sed prius mundanda.
Et quis eam mundabit? Profecto Deus et homo:
homo, per cogitationes et affectiones; Deus vero,
per misericordiam et gratiam. Cogitationes et affectiones
necessariae sunt in conscientiae mundatione:
cogitationes, in investigatione veritatis; affectiones,
in exercitatione virtutis. Porro misericordia modo
delet peccatum; modo dat virtutem resistendi peccato:

nunc subtrahit peccandi occasionem; nunc
immittit amaritudinem: plerumque sanat affectionem.
Gratia adjuvat ad bonum, defendit contra malum,
erudit ad utrumque discernendum. Homo igitur
per veritatem stimulatus, peccata sua confitetur:
Deus autem per misericordiam flexus, confitenti miseretur.
Omnis namque spes veniae et misericordiae
in confessione est, nec potest quis justificari a peccato,
nisi prius fuerit confessus peccatum. Ex eo
enim unusquisque justus esse incipit, ex quo sui accusator
exstiterit.
2.
Felix conscientia, in qua misericordia et veritas
obviaverunt sibi, justitia et pax osculatae sunt [(Psal. LXXXIV, 11)] .
Veritas confitentis et misericordia

miserentis obviaverunt sibi, quoniam non potest
illi misericordia deesse, qui se cognoscit in veritate.
Osculum justitiae est, inimicos diligere, parentes et
propria quaeque propter Deum relinquere, illatam
injuriam patienter ferre, oblatam gloriam ubique
declinare. Osculum pacis est, odientes invitare ad
pacem, discordantes ad concordiam revocare, adversarios
pacifice sustinere, errantes pie et benigne docere,
moerentes clementer mulcere, et cum omnibus
pacem habere. Beata illa anima, quae in pace Christi
fundata est et in Dei amore solidata: quae cum
exterius bella patitur, pax interius non turbatur. In
qua quaecunque molestiae foris perstrepant, usque
ad silentium internae quietis non irrumpunt: quoniam
gustu internae dulcedinis tacta, intus est per

desiderium collecta; nec jam foris enormiter in carnis
voluptates dissolvitur, quia totum intus possidet
in 337 quo delectatur; atque ita in semetipsa pacificata,
dum nihil est quod foris appetit, tota per
amorem intus requiescit; et cum tota ad internum
gaudium colligitur, ad imaginem Dei reformatur,
quam in se veneratur. Talem animam frequenter visitant
Angeli atque Archangeli, et honorificant, utpote
Dei templum, et Spiritus sancti habitaculum,
Esto igitur templum Dei, et Deus excelsus habitabit
in te. Anima enim Deum habens in se, templum Dei
est, in quo divina mysteria celebrantur.
3.
Porro anima quae non studet in se consistere,
nec in amore Dei desiderium figere, per oculos et aures,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.