PL 184, col. 523
De interiori domo (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)), J. P. Migne
Cum pro aliqua necessitate licentiam loquendi alicui
habui,locutus sum non solum de necessariis, verum
etiam de non necessariis, et de his quae ad me non
pertinebant, et de quibus licentiam non habebam.
Immersi me colloquiis hominum. Ibi locutus sum
non ad aedificationem, sed ad destructionem; non
quod decebat, sed quod libebat: locutus verba vana
et risui apta, verba otiosa et inutilia. Verbositati
deserviens, detractioni studens, os meum mendacio
et detractione inquinavi. Lingua mea omni fallacia
plena est, et nocuit mihi plus quam omnia membra.
Nam ea quae audivi vel vidi, nunquam eo modo quo
dicta vel facta sunt, referre possum: sed alia affirmo
pro aliis, et saepe multa intersero superflua; atque
ita vel nimium laudando, vel vituperando, fere quoties
loquor, mentior.
29.
Guttur insatiabili ardet ingluvie: gula diversis
saporibus satiari non potest. Cor pravum, dolo
et malitia plenum, per puram confessionem purgare
nunquam 347 potui. Manus ad opus pravum fuerunt
paratae, et ad operandum bonum pigrae. Stomachus
et intestina nimio cibo et potu saepe sunt
distenta, et ideo dolore sunt plena. Nam unde gula
delectatur, inde venter inflatur, corpus infirmatur,
et saepe mors sequitur. Per gulae delectationem corrui
in ventris ingluviem: et unde debui mihi parare
salutem, inde contraxi nimium comedendo perniciem.
Pedes velocius me portaverunt ad aliquam
curiositatem speculandam, quam ad ecclesiam.
Oculi iniquo intuitu me perverterunt, omnemque
motum corporis mei ad immunda desideria traxerunt.
Aures citius aperui verbis otiosis et vanis,
quam sanctis. Delectatus est odoratus vanis odoribus;
gustus, diversarum rerum diversis saporibus:
nec non singuli alii sensus, his et illis, juxta quod
cuique suus ferebat appetitus. Ita, Deus meus, in
omnibus membris meis naturae modum excessi. Omnia
membra mea velut conjuratione facta inimico
meo de me dominium tradidere, cum morte foedus
iniere, pactum pepigere cum inferno.
CAPUT XVIII. Ulterior accusatio propriae iniquitatis, praesertim circa vitium invidiae, odii, jactantiae, etc.
30.
Eripe me, Domine, ab homine malo, id est,
a me ipso; a quo recedere non possum. Nam quocumque
me verto, vitia mea me sequuntur: ubicumque
vado, conscientia mea non me deserit, sed
praesens assistit, et quidquid facio, scribit. Idcirco
quanquam humana subterfugiam judicia, judicium
propriae conscientiae fugere non valeo. Et si hominibus
celo quod egi, mihi tamen, qui novi malum
quod gessi, celare nequeo. Proprii reatus conscientia
non me requiescere sinit, sed de die in diem vehementer
me torquet, et de die judicii vehementius
terret. Nam in die illa cum Dominus ad judicium
venerit, uniuscujusque conscientia ad testimonium
adducetur, et aperto libro conscientiae, omnis culpa
ante oculos reducetur: atque ita cogente conscientia,
unusquisque erit accusator et judex suus. Propterea