PL 184, col. 524
De interiori domo (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)), J. P. Migne
statuam me ante me, et judicabo me ipsum,
ut illius extremae et tremendae diei judicium evadere
possim. Damnat me conscientia mea, quanquam divinum
judicium nondum me damnet. Accusat me de
homicidio, quod, si opere non feci, voluntate tamen
ac desiderio saepe peregi. Accusat me de adulterio,
et eodem modo respondeo. Accusat me de invidia;
confiteor et ego, quoniam invidia saepissime cor
meum laniavit. Per invidiam namque, sancte viventium
merita, mea feci invidendo peccata. Nam bona
quae ab eis fieri, vel dici audiebam, vera omnino
non credebam: ipsas res bene gestas, in malum
male interpretando convertebam. Omne malum quod
de illis mendax fama jactabat, statim tanquam si
ego vidissem, credebam. Omnia mala meis aemulis
fingebam, et ex profectu eorum deficiebam. Haec
vero odia intra me abscondebam, et in meos cruciatus
enutriebam. Proficientibus invidebam, peccantibus
favebam, de malis eorum gaudebam, et de profectibus
lugebam.
31.
Gratuitis inimicitiis ardebam, et hanc malitiam
mei pectoris deprehendi timebam. Semper
eram ei amarus, et nunquam certus: et ita amicus
eram diaboli, et inimicus mei. Inter amicos discordias
seminavi, discordantes in dissensione confirmavi,
opiniones eorum mendaciis decoloravi, in
spiritualibus carnalia laudavi, ut spiritualia bona
eis deesse persuaderem. Amicitias simulavi, ut
eos qui se incaute mihi committebant, qua possem
arte deciperem. Odiorum mihi occasionem pravis
suspicionibus coacervavi; et ita daemones, quorum
facta sectabar, laetificavi. Multis velut amicus fui in
obsequio, hostis in anima, comptus in verbo, turpis
in facto. Proditor fui secretorum, tenax malarum
suspicionum, utrobique perversus. Et ita persecutus
est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam
meam [(Psal. CXLII, 3)] . Piissime Domine, unde
possum esse bonus, qui in bono sic fui malus? Ego
peccabam, et tu dissimulabas: prolongabam multo
tempore iniquitatem meam, et tu pietatem 348
tuam; quia poenitentiam et indulgentiam cogitabas.
Da ergo misericordiam misero, qui tam diu pepercisti
criminoso. Credo namque quoniam quidquid
mihi condonare decreveris, sic erit quasi nunquam
fuerit.
32.
Non solum invidia cor meum afflixit, verum
etiam vanitas circa varias delectationes languentem
animum involvit. Per vanitatem namque de operibus,
quorum mihi conscius non eram, turpiter me
jactavi. Gestiebam etiam docere quae nesciebam.
Credi de me sublimia volebam, delectabilia gravibus
anteponebam, exsecrabar verbo quod animo concupiscebam,
appellationes virtutum meis vitiis imponebam,
et ita me ipsum fallebam, et faventes mihi
decipiebam. In promissione honesta fui velox, in
exhibitione mendax; a bono mutabilis, mali tenax;
in verbo gravis, animo turpis, ubique fallax; laetus
ad prospera, fragilis ad adversa; inflatus ad obsequia,
anxius ad opprobria, immoderatus ad gaudia