PL 184, col. 529

De interiori domo (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)), J. P. Migne

ipsis cunabulis semper mecum crevit, mihi semper
adhaesit, nec adhuc jam prae senectute deficientibus
membris me deserit, multis et variis modis infelicem
animam meam maculavit, dissolvit, captivavit,
et omni virtute destitutam, inanem et debilem reddidit.
Fateor hujus operis nefarii immundis recordationibus
me saepe esse commotum et incensum,
ardores non modicos et inhonestos passum: et non
solum mearum delectationum mala memoria et
stultae recordationes mihi nocuere; sed etiam aliorum
malefacta mihi narrata, et per recordationes
sordidas ad memoriam reducta, cor meum non
parvo veneno iniquitatis maculavere. Et in hoc miserabiliter
miserabilis sum, quia non tantum doleo
quantum dolendum me cognosco; sed sic securus

torpeo, velut quid patiar ignorem.
41.
Hoc vero mihi est omni infelicitate miserius,
quod ita opere perversus, ore pollutus, corde immundus
ad altare accedo, et Christi corpus manibus
meis pertractare non pertimesco. Accedo elatus ad
humilem, iratus ad mitem, crudelis ad misericordem:
et tamen patitur humilis elatum, mitis iratum,
crudelem misericors. Accedo servus ad Dominum,
non amore, sed timore; non devotione, sed
usu. Accedo ad Dominum cujus percussi servum.
Ad Patrem accedo, cujus occidi filium; percussi
verbo, occidi exemplo: nec tamen pertimesco Dominum,
nec revereor Patrem. Manens in turba fratrum,
turbans aliquos, et ab aliquo turbatus, quandoque

accedo ad pacificum. Appropinquo etiam talis
ad osculum pacis, qui prius reconciliatus accedere
debuissem ad osculum turbati fratris. Convincit me
reum et Dei inimicum mea iniquitas; peccatum
meum saepe separavit me a Deo. Idcirco obsecro
te, pater, ut me instruas, quomodo possim, aut
semper stare cum Deo meo, aut redire, cum ab eo,
peccatis meis exigentibus, motus fuero.
CAPUT XXI. Patris spiritualis ad confitentem responsio et instructio.
42.
Confessio tua, fili, ad lacrymas me commovit,
tum propter me, tum propter te. Propter me fleo, quoniam
quaecumque de te dixisti, eadem fere aut similia
reperio in me; et multa ad memoriam revocasti,

quorum oblitus fueram. Propter te gaudeo, quoniam
visitavit te Oriens ex alto. Non enim longe es a regno
Dei. Notitia namque peccati, initium est salutis.
Confido in Domino, quoniam quidquid minus est in
te fervoris et boni operis, humilitas supplebit purae
confessionis. Quacumque namque hora peccator
conversus ingemuerit, salvus erit [(Ezech. XVIII, 21,
27)] , quoniam cor contritum et humiliatum Deus
non despiciet [(Psal. L, 19)] . Tardius siquidem videtur
Deo veniam peccatori dedisse, quam ille accepisse.
Sic enim festinat misericors Deus absolvere
reum a tormento conscientiae suae, quasi plus cruciet
misericordem Deum compassio miseri, quam
ipsum miserum compassio sui. Qui enim vere poenitet
et veraciter dolet, absque dubio et absque mora

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.