PL 184, col. 530
De interiori domo (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)), J. P. Migne
indulgentiam accipiet. Et quanto quis frequentius,
quantoque vehementius de suo reatu interno dolore
afficitur, tanto certior, tantoque securior de indulgentiae
venia efficitur. Inde est quod animam poenitentiae
lacrymis afflictam, tam frequenter quam libenter
consolatur Spiritus paracletus. Illam frequenter
visitat, illam libenter confortat, et ad veniae fiduciam
plene reformat, quam sua scelera flendo damnare,
et damnando fiere considerat. Incipit extunc
quaedam familiaritas inter Deum et animam, eo
quod haec se sentiat ab illo saepius visitari, et ex
ejus adventu non tantum jam consolari, imo aliquoties
quodam ineffabili gaudio repleri. 352
43.
Sed ad haec quis indoneus? Profecto vere
poenitens. Omnia etenim in confessione lavantur:
conscientia mundatur, amaritudo tollitur, peccatum
fugatur, tranquillitas redit, spes reviviscit, animus
hilarescit. Post baptismum nullum aliud nobis constitutum
est remedium quam confessionis refugium.
Sit ergo devota cordis compunctio, vera oris confessio,
discreta carnis mortificatio, repentina vitiorum
exstirpatio, laeta bonorum operum exhibitio.
Non erubescas Deo confiteri, cui non potes abscondi.
Ipse enim novit abscondita cordium, cui omnia nuda
sunt et aperta; ante cujus conspectum cuncta nostra
peccata sunt scripta. Sed quod ibi scribit transgressio,
hic delet confessio. Non te igitur pudeat dicere,
quod non puduit facere. Quod si forte pudor est tibi,
mihi soli peccatori peccata tua exponere; quid
facturus es in die judicii, ubi omnibus exposita tua
apparebit conscientia? Si cogereris coram multitudine
nudo corpore transire, non posses non erubescere:
cur ergo minus confunderis, quando immunda
cogitatione in mente sordidaris? cur minus
erubescis pudenda cordis, quam pudenda carnis?
cur magis vereris vultus hominum, quam vultus
angelorum? Talis confusio separat a Deo. Omnis spes
veniae et misericordiae est in confessione vera. Simulata
namque confessio non est confessio, sed duplex
confusio. Excludit enim miserationem Dei miseriae
simulatio: nec dignatio locum habet, ubi
fuerit dignitatis praesumptio. Provocat vero compassionem
humilis miseriae confessio. Nulla est enim
tam gravis culpa, quae non habeat veniam per puram
confessionem. Vitia igitur cordis tui et pravas
cogitationes illico manifesta. Peccatum enim proditum
cito curatur: crimen vero tacendo ampliatur.
Vitium si patet, fit ex magno pusillum: si latet, fit
ex minimo magnum. Nam velox confessio velociter
medicinam facit. Melius est ut vites vitium, quam
ut emendes: ne forte cum incurreris, revocare non
possis.
CAPUT XXII. Remedia suggerit adversus pravas cogitationes efficacia; memoriam Passionis Christi, et novissimorum.
44.
Quoties te sentis turpibus cogitationibus pulsari,
et ad illicitam delectationem allici; toties pone
ante mentis oculos quomodo Christus in cruce crucifixus