PL 184, col. 535

De interiori domo (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)), J. P. Migne

unde alium inanem facis. Abjice a te quidquid tuum
bonum propositum impedire potest: contemne vivens
quae post mortem habere non potes.
53.
Difficile est, imo impossibile, ut praesentibus
quis fruatur bonis, et futuris: ut hic ventrem, et
illic mentem impleat; de deliciis transeat ad delicias;
ut in terra et in coelo gloriosus appareat. Si
vis cum laetitia animi vivere, noli multa habere.
Istam quisque finiens vitam, nisi quod meruit in
ipsa, non potest habere post ipsam. Quanto namque
inferius delectamur, tanto a superno amore disjungimur.
Nullus sit casus quem non meditatio tua praeveniat:
nullus sit casus qui te imparatum inveniat.
Propone nihil esse quod tibi accidere non possit.
Vita foveam, in quam vides alium coram te cecidisse.

Aliorum perditio tua sit cautio. Dum nescimus, repente
mors venit. Nescimus enim quid hodie nobis
contingat: et ignoramus an hac nocte animam
nostram conditio mortis deposcat. Quotidie ad finem
vitae tendimus, et ad mortem properamus. Idcirco
singulis horis cogitare debemus, quo singulis momentis
properamus. Unde Dominus ait per prophetam: Perditio tua, Israel, ex te: tantum in me auxilium
tuum
[(Osee XIII, 9)]
. Quasi diceret: Ut pereas,
imputa tuo merito; ut salveris, meo auxilio. Nunquam
oportet poenitentem habere securitatem de
peccatis.
Nam securitas negligentiam parit, et saepe
incautum ad vitia transacta reducit. Non solum gravia,
sed et levia cavenda sunt peccata. Multa enim
levia unum grande efficiunt: sicut solent de parvis

et minimis guttis immensa flumina crescere. Non
est dubium quod qui casti perseverant et virgines,
angelis Dei efficiuntur aequales.
CAPUT XXVI. De ventris importunitate et versutia diaboli.
54.
Nullus homini tam improbus exactor est,
quam venter, qui quotidiana famis exactione te
urget Cum caeteris vitiis, etsi interdum nascimur,
interdum 356 tamen cum eis non morimur: sed
cum isto nascimur, et cum isto morimur. Multis
creditoribus reliquit me obnoxium pater meus: sed
ab omnibus liberatus sum. Unus tamen superest a
quo liberari non possum, id est venter. Venter praecepta
non audit: poscit, appellat. Non est tamen

modestus creditor: parvo dimittitur, si modo dederis
ei quod debes, non quod potes. Quosdam praesciens
Deus peccare posse, in salutem flagellat eos infirmitate
corporis, ne poccent: ut eis utilius sit frangi
languoribus ad salutem, quam remanere incolumes
ad damnationem. Est perniciosa sanitas, quae ad
inobedientiam ducit: est et salubris infirmitas, quae
per divinam correptionem mentem a duritia frangit
et humiliat.
55.
Diabolus quando decipere quemquam tentat,
prius naturam uniuscujusque intendit: et inde se
applicat unde aptum hominem ad peccandum aspicit.
Blandis et lenibus mentibus luxuriam, aut vanam
gloriam proponit: asperis vero mentibus iram,
superbiam, vel crudelitatem. Adversarius noster

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.