PL 184, col. 534

De interiori domo (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)), J. P. Migne

qui per verba vana dilabuntur. Qui laudem
non appetit, nec contumeliam sentit. Discerne te tuo
judicio, non alieno. Nemo enim magis scire potest
quis sis, sicut tu, qui conscius es tibi. Quid enim
prodest dum malus es, si bonus praediceris? Qualis
haberi vis, talis esto.
Si sapiens fueris, te semper habebis eumdem.
Stude loqui non quod libet, sed quod oportet. Qui
otiosum verbum non reprimit, ad noxia cito transit.
Magna virtus est, si non laedas a quo laesus es:
magna gloria est, si cui nocere potuisti, parcas.
Nobile vindictae genus est ignoscere victo.
Quidquid tibi contigerit adversi, pro tuo peccato
evenit tibi. Tempera ergo dolorem tuum, et dic:
Juxta modum delictorum parva datur ultio. Mala

aliorum bono tuo supera. Vince malitiam bonitate:
detrahentium errores dissimulando calca: non sis
in pace infidus, nec levis in amicitia. Odientes ad
pacem invita, discordantes ad concordiam revoca.
355
CAPUT XXV. Varia et praeclara morum documenta proponit.
51.
Conscientia hominis abyssus multa. Sicut enim
abyssus exhauriri non potest; sic cor hominis evacuari
a cogitationibus suis non potest: sed continua
volubilitate in eo volvuntur. Mare magnum est, et
spatiosum manibus; illic reptilia quorum non est
numerus [(Psal. CIII, 23)] . Sicut enim reptile latenter
repit, et sinuosis anfractibus huc et illuc deambulat:
ita conscientiam hominis venenatae cogitationes intrant
et exeunt; ut nesciat homo unde veniant, aut

quo vadant. Hoc bene cognoverat, qui dicebat: Pravum
est cor hominis, et inscrutabile; et quis cognoscet
illud [(Jerem. XVII, 9)]
? quod scrutationem non
recipit, nec cognitionem.
52.
Nulla poena gravior est prava conscientia
Mala conscientia propriis agitur stimulis. Si publica
fama te non damnat, propria conscientia te condemnat;
quoniam nemo potest se ipsum fugere.
Vis nunquam esse tristis? Bene vive. Bona vita semper
gaudium habet: conscientia rei semper in poena
est. Ita clemens esto in alienis delictis, sicut in tuis:
nec quemquam districtius quam te judices. Sic
alios judica, ut ipse judicari cupis. Lex tua te constringit.
Judicium quod aliis imponis, ipse portabis.

Nullum ante judicium condemnes: ante proba, et
sic judica. Non enim qui accusatur, sed qui convincitur,
reus est. Valde periculosum est de suspicione
quempiam judicare. In ambiguis, Dei judicio serva
sententiam. Non eligas cui miserearis, ne forte praetereas
illum qui meretur accipere. Omnibus te
tribue, si potes, quoniam incertum est pro quo magis
placeas Deo. Major sit benevolentia, quam quod datur;
quoniam tale erit opus tuum, qualis fuerit intentio
tua. Qui cum tristitia manum porrigit, fructum
remunerationis amittit. Non est misericordia, ubi
non est benevolentia. Non auferas uni, unde tribuas
alteri; quoniam nil prodest si inde alium reficis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.