PL 184, col. 533

De interiori domo (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)), J. P. Migne

vitia humanam 354 mentem exterminat. Caetera
vitia solas illas virtutes impetunt, quibus ipsa destruuntur;
ut luxuria pudicitiam, ira patientiam:
sola vero superbia contra cunctas animi virtutes se
erigit, et quasi generalis ac pestifer morbus omnes
corrumpit. Idcirco nisi omnia opera nostra humilitas
praecesserit, comitata et consecuta fuerit; proposita
quam intueamur; apposita cui adhaereamus;
interposita qua reprimamur: totum de manu extorquet
superbia. Quantalibet sit justitia operis apud
internum judicem nulla est, si hanc elevat tumor
mentis. Perit revera omne quod agitur, si non sollicite
in humilitate custodiatur. Signa superbiae haec
sunt: clamor in locutione, amaritudo in silentio;
dissolutio in hilaritate, furor in tristitia; honestas

in imagine, inhonestas in actione, rancor in reprehensione.
49.
Invidia est animi tinea. Sensum comedit, pectus
urit, mentem afficit: cor hominis quasi quaedam
pestis depascit, et cuncta bona ardore pestifero devorat.
Invidus alienum bonum, suum facit invidendo
peccatum. Cum peccatores quosque conspicimus,
non facile eos judicemus, sed magis defleamus; quia
in similibus aut lapsi sumus, aut labi possumus. Si
vis delinquentem corripere, aperte increpa, nec occulte
mordeas. Quid enim prodest, si me nesciente
aliis mala mea referas? Vae illi qui suam renuit
corrigere vitam, et alienae non desinit detrahere. Si
vis detrahere, tua in te peccata retorque: non aliorum
delicta, sed propria cerne. Nunquam enim aliis

detrahes, si te bene inspexeris. De malo alieno os
tuum non coinquines; non detrahas peccanti, sed
condole: quoniam grave peccatum est detractio.
Detrahentes et audientes pari reatu detinentur. Sicut
irasceris alteri quando detrahit tibi: sic irascaris
tibi quando detrahis alteri. Detractio est mordacior
quam vera cordis reprehensio.
CAPUT XXIV. Varia monita de vitanda curiositate, mendacio, vaniloquio, et vindictae studio.
50.
Multos seducit curiositas. Tamdiu quisque
sua peccata ignorat, quamdiu curiose aliena considerat.
Qui semetipsum aspicit, non quaerit quid in
aliis frequenter reprehendat; sed in semetipso quid

lugeat. Quod inter se loquuntur homines, nunquam
scire desideres. Omne etiam genus mendacii summopere
fuge. Nec casu, nec studio loquaris falsum:
quia os quod mentitur occidit animam [(Sap. I, 11)] .
Per nullam fallaciam vitam alicujus defendas. Fuge
inhonesta verba: rejice verbum quod non aedificat
audientes. Vanus enim sermo cito polluit mentem:
et facile agitur, quod libenter auditur. Vanus enim
sermo, vanae conscientiae est index. Mores hominis
lingua pandit; et qualis sermo ostenditur, talis animus
comprobatur: quoniam ex abundantia cordis
os loquitur [(Matth. XII, 34)] . Sermo vanus non erit
absque judicio; quia ab omni rectitudinis statu depereunt,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.