PL 184, col. 532
De interiori domo (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)), J. P. Migne
et judex tuus. Convictus teste propria conscientia,
et testibus oculis ipsius Judicis, fugere non
poteris: sed tremens et anxius stabis suspensus ad
gravissimam sententiam in angusto periculo et in
periculosa angustia, tanquam illico recepturus quod
in perpetuum amittere non poteris. Judex tunc erit
vehementer iratus, et terribiliter districtus: sententia
ejus semel lata erit immutabilis: tortores
horribiles, qui nunquam miserentur, erunt parati,
ut, data sententia, te damnatum ad tormenta rapiant.
Tormenta erunt sine intervallo et sine temperamento:
timor conturbabit te, cum terra aperietur
coram te, et tu rues et cades in stagnum sulphuris
ardentis et fetentis. Ignis exterius carnem tuam
comburet; vermis interius conscientiam corrodet:
ibi eris sine fine, sine spe veniae et misericordiae.
Omnia vero gehennae supplicia superabit, Deum non
videre, et bonis carere, quae in potestate habuisti
obtinere.
47.
Si vis omnes malas cogitationes a corde tuo
expellere, haec saepe cogita. Ibi namque est cogitatio
tua, ubi est affectio tua; ibi cor tuum, ubi est desiderium
tuum: quoniam illud saepius in cogitatione
volvimus, cujus amore plus affecti sumus. In
cogitatione sua cadit quisque, vel stat. Si bona cogitas,
cogitatio tua sancta custodit te. Si mala cogitas,
Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et
auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu [(Sap. I, 5)] ;
eritque templum Dei spelunca diaboli:
quoniam quem Deus deserit, diabolus arripit. Spiritus
sanctus suggerit bona et dulcia: spiritus malus
mala et amara, vana, inutilia, et immunda. Et ideo
quacumque hora mala cogitatio cor tuum tangit, non
consentias illi: nec sinas eam in corde tuo manere,
sed illico repelle. In initio cogitationis iniquae resiste,
et fugiet a te. Nam ante Dei oculos non volant
vacuae cogitationes nostrae: et nulla momenta
temporis in animum transcendunt sine statu retributionis.
Cogitatio prava delectationem parit, delectatio
consensum, consensus actionem, actio consuetudinem,
consuetudo necessitatem, necessitas mortem.
Sicut vipera a filiis suis in utero positis lacerata
perimitur, ita nos cogitationes nostrae intra
nos nutritae occidunt. Daemonum est malas cogitationes
suggerere: nostrum est illico illas expellere.
Nam in animo nostro eas jacere, nostrae attinet voluntati,
et propriae deputatur culpae. Voluntate namque
sua cadit qui cadit, et voluntate Dei stat qui stat.
Cogitatio tamen immunda mentem non inquinat
cum pulsat, nisi cum hanc sibi per delectationem
subjugat.
CAPUT XXIII. De damnis peccati superbiae, invidiae, et detractionis.
48.
Superbia sicut est origo omnium criminum;
ita est ruina omnium virtutum. Ipsa enim est in peccato
prima: ipsa in conflictu postrema. Ipsa autem
in exordio mentem per peccatum prosternit: aut in
fine de virtutibus dejicit. Idcirco est omnium peccatorum
pessima; quia tam per virtutes, quam per